Latin
58.761.103 to 58.761.108
Benedict, Regula 58.761.103-108
Unproofread scanNot analysed yet
Alia die post primam dictam, missas explicitas, exeunti limen oratorii cum congregatione abbati flectat ad genua ejus novus frater suam cervicem, rogans eum, vel omnem con gregationem ejus debere modicum in oratorio remorari, et orare pro se, a quibus mox diutissime pro eo oretur, et completis omnibus, abbas volens egredi, humiliter apprehenso ejus vestimento, novi retineatur manu discipuli, qui hoc rogando insinuet: Est quod suggeram primo Deo, et oratorio isti sancto, vel tibi, et congregationi. Cum responderit abbas, Quid illud est intimato, subsequatur petitor dicens: Volo Deo servire per disciplinam regulae mihi lectae in monasterio tuo. Cum responderit abbas dicens: Et hoc placet tibi? subsequatur futurus discipulus: Hoc primo Deo, sic et mihi. Tunc dicat abbas: Vide, frater, mihi nihil promittis, sed Deo, et huic oratorio, vel altari sancto: si ad omnia obaudieris divinis praeceptis, vel meis monitis, in die judicii tu coronam accipies bonorum actuum, et ego de peccatis meis indulgentiae aliquid promerebor, qui ut diabolum cum saeculo vinceres incitavi: si autem nolueris mihi in aliquo obedire, ecce ego Dominum contestor, quin et haec congregatio testimonium mihi est in die judicii praebitura, quia, ut supra dixi, cum non mihi vel congregationi in aliquo obaudieris, in judicio Dei ego absolutus, tu pro tua anima, vel contentione rationem restitues. Post haec verba, si cum rebus suis …troierit, tunc ille brevis, vel donatio rerum suarum Deo, vel monasterio facta ipsius donatoris manu super altare ponatur, dicente ipso fratre: Ecce, Domine, cum anima mea et paupertate mea quidquid mihi donasti tibi reconsigno et offero, et ibi volo ut sint res meae ubi fuerit cor meum et anima, sub potestate tamen monasterii et abbatis, quem mihi, Domine, in vice tua timendum praeponis, cum eis dicis: Qui vos audii me audit, et qui vos spernit me spernit: unde quia per eum nobis tu omnia necessaria cogitas, ideo nihil nos oportet peculiare habere, quia tu nobis de omnibus es idoneus, et in omnibus sufficis solus, ut jam nobis vivere, et spes Christus sit, et mori lucrum.