Latin
58.761.87 to 58.761.102
Benedict, Regula 58.761.87-102
Unproofread scanNot analysed yet
»Notandum quoque id quod scribit in secundo commentario Boherius, cap. 7, ubi explicans haec verba, Imposuisti homines super capita nostra, sic habet: «In multis namque monasteriis Gallicanis lecta professione ponit super caput suum eam novitius, sicque ad altare eam defert; quamvis tamen hoc manu sua textus facere jubeat. »Quam dum posuerit incipiat ipse novitius mox hunc versum: «Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum, »etc.] Quod idem est, inquit Hildemarus, «ac si diceret: Domine, eloquium tuum est, quo dixisti, Qui reliquerit omnia quae possid…t, centuplum accipiet, etc. Et ecce ego propter hoc eloquium, id est praeceptum tuum deserui saeculum, et omnibus meis abrenuntiavi; et nunc rogo ut suscipias me. Et reddit causam quare, cum dicit: Et vivam, et pro ut est, id est ut vivam; et rogo ne confundas me ab exspectatione mea; ac si diceret: Rogo clementiam tuam, ut quia tandiu distuli converti, ne ob hoc confundas me, id est ne sit mihi confusio et verecundia ante te. »Quem versum omnis congregatio tertio respondeat, adjungentes Gloria Patri.] Quod ita intelligit Bernardus Cassinensis, ut totum versum ex integro a novito dictum repetat omnis congregatio, etque tertio repetito adjungat Gloria Patri, non novitius. Tunc ipse frater novitius prosternatur singulorum pedibus, ut orent pro eo; et jam ex illa die in congregatione reputetur.] Ita nimirum S. Pater monachos Deo consecrari voluit. Sed varios consecrationis ipsorum ritus hic referre haud ingratum lectoribus futurum speramus. Ex Regula Magistri, capite 89: Quomodo debeat frater novus in monasterio suum firmare introitum. Cum expletae duorum mensium ad tractandum induciae fuerint, et placabili disciplina ab eo magis stabilitas eligatur, et perseverantiam repromissa lectae regulae firmitate ei placeat adimplere, reinterrogatus ab abbate novus frater quid secum in concesso induciarum spatio definisset, cum responso ejus implendam in omnibus promittat obedientiam: respondeat abbas Deo gratius.