Latin
58.773.248 to 58.773.273
Benedict, Regula 58.773.248-273
Unproofread scanNot analysed yet
atque …inde se deinceps vestiendum alendumque cognoscens, et nihil habere, et nihilominus de crastino non esse sollicitus secundum Evangelii discat sententiam, nec erubescat pauperibus, id est corpori fraternitatis coaequari quibus connumerari Christus, et quorum se fratrem non erubuit nuncupare, quin potius glorietur domesticis ejus factum se esse consortem. »De Tabennensibus seu Pachomianis constat ex Regula S. Pachomii, cap. 26, sed clarius ex ejus praeceptis a Bollandianis editis post ejus Vitam, in quibus n. 16, (Maii 14) ita praecipitur: «Si quis ad monasterium accesserit volens fieri novitius, precationem ei evangelicam (Orationem dominicam) porrigent, et psalmos docebunt. Maneat porro ad monasterii fores, ibique probetur: quidquid autem alii norunt fratres, istic et ipse addiscat. Quo facto, saecularibus eum vestibus exuent, et novitiorum habitu vestient. »Cujus praecepti praxim videre est in epistola Ammonis ad Theophilum n. 1, ibidem etiam a Bollandianis edita; quin et ipse S. Pachomius a Palaemone admissus statim habitu monastico indutus legitur. Locus hic esset loquendi de monachis ad succurrendum, hoc est qui in extremis positi poenitentiae causa vestes monasticas postulabant; qui ut semel iis induti fuerant, in professorum numero censebantur si postmodum convaluissent, de quibus agit noster Mabillonius in praefat. ad saec. iv Bened. ,part. ii, p. 99, quem consulere quivis potest. Illa autem vestimenta quibus exutus est, reponantur in vestiario conservanda.] Idem praescribit Regula Magistri, cap. 90. Eamdem etiam praxim de Aegyptiis et Tabennensibus refert Cassianus, lib. iv, cap. 6. De Tabennensibus res constat ex Regula S. Pachomii, art. 26, et ex Paralippomenis ad ejus Vitam apud Bollandum, ubi Silvanum monachum ob remissum fervorem post annos viginti, «in coetu fratrum veste exui monastica, et saeculari indutum habitu e monasterio per fratres expelli »mandasse dicitur (Boll. ,14 Maii). Sed et Joannes Moschus de quodam latrone refert (Prat.