Latin
58.773.274 to 58.773.284
Benedict, Regula 58.773.274-284
Unproofread scanNot analysed yet
spir. ,c. 166), quod in Firmini monasterio monachus effectus, post novem annos ad abbatem accedens dixerit: Da mihi vestimenta mea saecularia, et recipe monastica; quae ubi recepit, sequenti die laqueo suspensus est miser. Illam tamen petitionem ejus, quam desuper altare abbas tulit, non recipiat; sed in monasterio reservetur.] Ut per illam, etiam illo nolente, si voluerit abbas, possit eum iterum in monasterium reducere, ibique subjectum tenere. Aut forte, si dixerit se no… esse monachum, ab illa petitione victus, in mona chatus redigatur servitium, »inquit Smaragdus. Sive etiam, ut ait Hildemarus, «Ut si forte aliquando negaverit habitum monachicum aut forte clericalem, habeatur quo illi probetur episcopo, quia aut in monasterio, aut certe sub canone constitutus etiam coacte ab episcopo, postquam exiit de monasterio, vivere debet, juxta auctoritatem Nicaeni canonis. »Notandum porro quod de hujusmodi petitionis asservatione, narrat Boherius: «Consuevit apud nos reservari in armario reliquiarum, non in chartulario, cum charius reservari debeant obligationes personarum quam rerum. »In ms. etiam constitutione Clementis V pro ordine Grandimontensi praescriptum lego, ut novitius professionis schedulam «offerat in altari, priore ipsam recipiente, et eam cantori ipsius monasterii traden…e ad aeternam rei memoriam in sacrario ipsius monasterii reponendam. »