Latin
59.781.78 to 59.781.106
Benedict, Regula 59.781.78-106
Unproofread scanNot analysed yet
»Idem habetur in Regula S. Donati, cap. 6. Atque hac aetate aut circiter plerosque in mona steriis nostris oblatos reperimus, ut Placidum, Faustum, Gordianum, Bertulfum, Bedam. Plurimos etiam in minori, ut Samsonem, Bonifacium, Godefridum et Petrum Diaconum quinquennes. Aliquos quoque triennes, imo anniculos. Praetermittere hic nou possum pium S. Stephani Obazinensis abbatis institutum. Hic, uti legimus in ejus Vita, lib. ii, num. 4 (Tom. IV Miscel. Baluz.) ,duo virorum et mulierum collegia adunaverat, et in utroque pueros admittere ita decreverat, ut in feminarum monasterio usque dum quinque annorum metas excederent nutrirentur, inde ad virorum cellam transituri. Parentes ejus.] «Parentes nominat solummodo patrem et matrem, quia parentes de patre et matre dicantur a pariendo, »inquit Hildemarus. Similiter Smaragdus, re…ato S. Isidori testimonio, in quo fit mentio S…- muelis ab Anna matre Deo oblati, «Hinc datur intelligi, infit, quia parentes non parentes alios quam patrem aut matrem, qui eum genuerum, dicit, »Idem habet Boherius. Et tamen Bernardus Cassinensis fieri posse asserit, «quod juxta vulgare regionis propinquiores sibi carne parentes voluit appellare, »cui suffragari videtur Nicolaus de Fractura. At contrarium ex ipso textu evincitur, in quo filius appellatur ille qui debet offerri, quod certe nisi aut patri aut matri nulli prorsus convenire potest. Sed quaeritur a quonam parentum puer offerendus sit? Respondet Hildemarus: «Debet, si pater est vivus, dicere pater (petitionem.) Si autem mortuus est, dicere mater; nam alius propinquus non debet. »Sed Suarez (De Religione, tom. III, lib. v, cap. 2) docet potestatem offerendi pueri in utroque parente residere; altero mortuo, remanere penes superstitem. Quod si pater offerat, et mater repugnet, validam esse et licitam hujusmodi oblationem; secus si velit mater, patre repugnante; licitam nihilominus validamque fore factam a matre absque patris consensu, modo paler non resiliat;