Latin
59.781.47 to 59.781.77
Benedict, Regula 59.781.47-77
Unproofread scanNot analysed yet
»Idem habet Nicolaus de Fractura, atque ita definitum est in concilio Toletano x (Can. 16): «Parentibus sane filios suos religioni contradere non amplius quam usque ad quartum decimum eorum aetatis annum licentia poterit esse. »Saltem ita legit Gratianus 20, quaest. 2, cap. Si in qualibet. Sed Ivo Carnotensis in part. vii Decreti, cap. 27, non quartum decimum, sed duodecimum habet: in editione vero Conciliorum legitur decimum. Ex quo forte utrumque emendaveris, qui concilii Toletani canonem ad sui temporis praxim adaptavit. Ergo ultra hanc aetatem jam haud licitum erat parentibus filios suos in monasteriis offerre. An vero infra hujusmodi aetatem quoscunque parentes offerrent recipere oporteret S. Benedictus non aperuit, sed neque S. Basilius. Sed Regula S. Aureliani praescribit (Cap. 17), ut «minori aetate in monasterio non excipiantur, nisi ab annis decem, aut duodecim, qui et enutriri non egeant, et cavere noverint culpas. »Et synodus vi in Trullo (Can. 40), ut «qui monachicum jugum est subiturus, ne sit minor quam decem annos natus. »Nisi forte concilium intelligas de his qui sponte se offerunt, non autem de his qui offeruntur ab aliis. In plerisque monasteriis oblatos infantes haudquaquam admittebant ante septimum annum. Atque ita forsitan interpretandus est S. Joannes apud Rufinum (Lib. ii de Vit. Patr. ,cap. 1), ad quemdam militum praepositum de filio ejus ita loquens: «Hic nutriatur in domo tua absque ulla contaminatione gentili septem annis; quibus peractis, trade eum monachis erudiendum sanctis et coelestibus disciplinis. »In Regula S. Caesarii ad virgines haec legimus (Cap. 5); «Si fieri potest, aut difficile, aut nulla unquam in monasterio infantula parvula, nisi ab: …n…s sex aut septem, quae jam et litteras discere, et obedientiae possit obtemperare suscipiatur. Nobilium filiae, sive ignobilium ad nutriendum aut docendum penitus nou ac- …piantur.