Latin
59.790.59 to 59.790.77
Benedict, Regula 59.790.59-77
Unproofread scanNot analysed yet
»Quae hactenus de oblatione infantum dicta su…, monent me ut motam aliquando brevi resolvam quaestionem de viduis pupillos habentibus, et tamen saeculo renuntiare desiderantibus, quomodo filiorum educationi et saluti, quae ad eos singulariter ex jure pertinet, providerent. Quia solos in saeculo relinquere nimis periculosum foret, et alius de jus omne in filios olim obtineb…nt parentes: qui speciali Spiritus sancti vocatione saeculi vanitatem abjicere, et Christi humilitatem in monasteriis sectari cupiebant, filios suos una secum offerebant Deo servituros, quorum saluti et educationi hac ratione abunde sufficiebant. Cui probando praesto est Vita S. Rictrudis abbatissae Marcianensis, cap. 11, saec. ii Bened. Similiter autem et pauperiores.] Id est minus divites; nam, ut notant hic commentatores, tria hominum genera distinguit hoc capite S. Benedictus: di… vitum, quos nobiles vocat; mediocrium, quos p…- periores; et omnino pauperum, qui ex toto nihil habent. Faciant.] Sicut supra dictum est de nobilibus, filium suum exhaeredando, aut portionem ejus qualemcunque facta solemniter donatione monasterio conferendo. Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant.] Nulla donatione aut exhaeredatione facta. Et cum oblatione offerant filium suum.] Cum oblatione, id est, cum incruento sacrificio missae, vel cum pane et vino ad illud offerendis ex dictis superius. Unde merito redarguas Caramuelem, qui in tam claro textu tenebras objiciens, particulam cum hic stare pro particula pro asserit, ita ut hunc sensum referat: «Simpliciter petitionem faciant, et cum oblatione et pro oblatione offerant filium suum, »quasi ipse filius sit oblatio. «Et sic debere textum exponi, inquit, clarum est, quia quam oblationem possent Deo dare, qui supponuntur non modo esse pauperes, sed et nihil omnino habere? »Verum aliam oblationem ab cis S. Benedictus non exigit. Coram testibus.] «Forte duobus vel tribus, »inquit Richardus de S.