Latin
59.790.78 to 59.790.88
Benedict, Regula 59.790.78-88
Unproofread scanNot analysed yet
Angelo; et quidem laicis ex concilio Aquisgranensi, can. 36, ne forte suspectum sit in re propria monachorum testimonium. Ita etiam S. Basilius (Regul. fus. cap. 15, et apud Rufin. cap. 7): «Oportet tamen infantes voluntate et consensu parentum, imo ab ipsis parentibus oblatos, sub testimonio plurimorum suscipi, ut omnis occasio maledicti gratia excludatur hominum pessimorum. »Quod tam de nobilibus quam de pauperibus intelli gendum esse usus comprobavit.