Latin
6.179.38 to 6.179.51
Benedict, Regula 6.179.38-51
Unproofread scanNot analysed yet
»Sed absit ut, dum juniores sub silentio tenemus, liberam senibus, aut alias ad aliquod officium evectis loquendi licentiam permittamus; cum ipsi potius silentii, aliarumque virtutum exempla adolescentioribus demonstrare debeant. Adeo ineptam explicationem revincit ipse S. Benedictus in fine hujus capitis, ubi prohibens Scu…rilitates, et ad talia, inquit, eloquia discipulum aperire os non permittimus: ubi sicut et capite 3, sub discipuli nomine complectitur omnes omnino monachos, quos hic perfectos discipulos appellat, quia non modo perfectionem, sed perfectionis perfectionem voverunt. Propter taciturnitatis gravitatem.] Id est eminentiam, dignitatem, et utilitatem silentii. Rara concedatur loquendi licentia.] In quem locum S. Hildegardis: «Scilicet tunc cum aliqua in conciliis, aliqua in negotiis, seu in majoribus necessitatibus agenda sunt in invicem, et non singulatim loquendo data licentia, et modice, ac breviter quae opus; et deinde facto signo omnes in silentio secundum consuetum morem sileant. Quoniam idem Benedictus licentiam banc statuta hora in qualibet die non praefixerat, sed eam in potestate sua, quemadmodum oportuit, habebat; nam licentiam hanc non dabat sine justa aliqua necessitate, seu aliqua pia utilitate compulsus. Attamen quia inhumanum est hominem in taciturnitate semper esse, et non loqui, idem Pater in potestate et discretione abbatis dimittit, quemadmodum alia plurima ei concedit, ut discipulis suis horam competentem provideat, qua ipsi haec quae honesta et necessaria sunt ad invicem loquantur, et ne in indiscreto silentio taedio afficiantur; quoniam post hujusmodi loquendi invicem permissionem, convenientius et severius ad taciturnitatem admoneri et coerceri poterunt. »Ha…tenus S. Hildegardis, cujus ex verbis tria colligere possumus.