Latin
6.181.1 to 6.181.27
Benedict, Regula 6.181.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Primum, nullum ex Regula fixum ac statum esse mutui colloquii tempus assignatum, sed quasi perpetuum monachis indictum esse silentium; unde Gilbertus de Hoillandia (Serm. 7 in Cant.) : «Monachorum est, inquit, non colloquium, sed silentium. »Et sane Aegyptiorum monachorum vestigiis quantum potuit S. Pater inhaesit, qui, ut testatur Cassianus, perpetuo silebant; nam «finitis, inquit Cassianus (Lib. ii, cap. 15), psalmis, et quotidiana congregatione, sicut superius commemoravimus, absoluta, nullus eorum vel ad modicum subsistere, aut sermocinari audet cum altero; sed nequidem per totum diei spatium e cella sua progredi, aut deserere opus quod in ea solitus est exercere, praesumit; quod ita explent fores ingressi, ut nulla inter eos sermocinatio penitus audiatur. »Refert etiam Palladius de abbate Theona (Laus. cup. 50 et 85), quod triginta quinque annis siluerit; et de quadam virgine, quod annis viginti quinque nemini Coll…cuta sit. «Dicebant etiam (Tom. I Mon. Eccl. Graec. ,pag. 377) de abbate Agathone per tres annos illum lapidem ore gestasse donec silere didicisset. »Sed hos omnes superavit Joannes cognomento Silentiarius, qui ex episcopo factus monachus, totos quadraginta septem annos in silentio exegit. Quid de Virgine Deipara loquar, quae, ut notat doctor mellifluus (Serm. in Dominic. infra oct. Assumpt.) ,non nisi quater in toto Evangeliorum decursu locuta legitur? Hujusmodi exempla ad imitationem proposita discipulis …haud dubium voluit esse sanctus Pater, cum nullum in Regula tempus loquendi proposuit: cujus votis ut obsecundarent dilectissimi filii continuum pene in coenobiis silentium observare studuerunt. Hos inter enituere prae omnibus Cluniacenses monachi, qui sibi quasi in perpetuum ore praecluso, manus in linguas commutasse videbantur, adinventis signis *quibus, dum lingua taceret, quae necessario requirenda erant invicem exprimebant. At non sine admiratione legere possumus quod de Cisterciensium silentio scribit Guillelmus abbas S.