Latin
6.181.103 to 6.181.124
Benedict, Regula 6.181.103-124
Unproofread scanNot analysed yet
Communis tamen ordinis usus obtinuit, ut non nisi privatis diebus abbas colloquium permitteret, dominicis festisque diebus duodecim lectionum continuo silentio consecratis. Et certe inter quinque capitula quae receptis concilii Aquisgran. capitulis addiderunt Centuriatores (Tom. II Capitul. Baluz. ,p. 1092), quartum ita habetur: «Ut in hebdomada Paschae in claustro non loquantur, sed lectio divina ab omnibus teneatur, similiter in hebdomada Pentecostes, et in omnibus diebus dominicis, seu in Natali Domini, et in omnibus SS. festis praecipuis. »Similiter antiquae Consuetudines SS. Benigni Divionensis (Cap, 64): »Per octo dies Paschae, et Pentecostes, et Natalis Domini, et in Rogationibus, et in omni secunda, quarta, et sexta feria Quadragesimae, et in omnibus 12 lectionibus, nulla fit locutio in claustro. »Quae totidem verbis exstant in veteri Corbeiensi Ordinario ms. ,quibus concinit liber Usuum Beccensium, loquelam in claustro privatis duntaxat diebus indulgens. Econtra Statuta Guigonis (C. 7, n. 9) dominicis colloquium post nonam permittunt; quibus antiqua Carthusiensium statuta adjiciunt festa capituli; sed in Nova Statutorum Collectione excipiuntur Nativitas, Coena Domini, Pascha, et Pentecostes cum festis infra hebdomadam in Quadragesima contingentibus: praeterea singulis septimanis spatiamentum concedunt. Horam duplicem in die ad colloquium designatam esse apud Cluniacenses discimus ex Uldarico, scilicet aestate post capitulum et nonam; hieme post capitulum et sextam. Idem videre est in antiquis S. Benigni Divionensis Consuetudinibus, et Ordinario Corbeiensi passim. Al secundam postea subtraxit Petrus Venerabilis, edito statuto, «ut de usitatis in claustro binis locutionibus secunda omni totius anni tempore subtrahatur. »Usus Beccenses, habita temporum ratione, volunt ut «Omnibus privatis diebus, quibus post capitulum tertia dicitur, semel tantum, id est post capitulum loquantur in claustro, nisi ab octavis Paschae usque ad idus Septembris, quo tempore privatis diebus post nonam loquuntur in claustro. Quando vero tertia ante capitulum dicitur, bis in claustro loquuntur, post capitulum et post sextam.