Latin
6.181.78 to 6.181.102
Benedict, Regula 6.181.78-102
Unproofread scanNot analysed yet
Pater utrumque distinguat infra cap. 26, ubi de communicantibus cum excommunicatis ita habet: «Si quis frater praesumpserit sine jus sione abbatis fratri excommunicato quolibet modo se jungere, aut loqui cum eo, vel mandatum ei dirigere, similem sortiatur excommunicationis vindictam. »Non, inquam, id obstat. Nam si quod sit discrimen, illud unum est, quod jungi de longa et prolixa confabulatione dicatur; loqui vero de transeunte et brevi sicut de longa intelligatur. Et sane S. Benedictus qui illo capite omne cum excommunicatis colloquium prohibet, capitis titulum ita effert: De his qui sine jussione abbatis junguntur excommunicatis; non dicit junguntur vel loquuntur; quia utrumque sub verbo junguntur intelligitur. Addet aliquis locum ex cap. 49 de observatione Quadragesimae, in qua S. Pater praecipit ali juid subtrahi de loquacitate aliorum temporum; confirmaturque ex perpetua ordinis praxi, cujus exemplum videre est in Vita S. Frodoberti abbatis Celleosis (Saec. ii Bened. ,p. 630), ubi quandoque cum discipulis colloquium familiare habuisse dicitur. Hinc fit ut taedio non affi iantur monachi, et severius post haec silentium observetur, ut docet S. Hildegardis. Pertimescendumque est ne si diutius aut silentio, aut orationi occupetur animus, tandem deficiat, sicut a cus, qui, cum nimis aut diutius distenditur, vel debilitatur, vel frangitur. Nec refert quod Regula cap. 42 jubet omni tempore silentio studere monachos; nam multum differunt semper silere, et omni tempore silentio studere; semper silere est nunquam loqui, at vero potest aliquis etiam loquendo silentio studere, puta necessaria duntaxat proferendo, idque breviter, et submissa voce: quamvis laudemus, beatosque praedicemus eos qui possunt valentque ita perpetuo silere, ut nullo hominum consortio indigeant; atque ut hoc nobis aliquando donum Deus concedat, obnixe deprecamur. Tertium, ex abbatis pendere arbitrio assignare dies, horas, tempus seu spatium, locum, modumque colloquii.