Latin
6.185.165 to 6.185.185
Benedict, Regula 6.185.165-185
Unproofread scanNot analysed yet
ii Vitae S. Odonis, n. 11, saec. v), usque adeo est aliquid donec sub silentio esse studuerit: eo vero remoto, quidquid bene et honeste se agere putaverit, secundum institutionem Patrum nihil erit. »Et ideo si qua requirenda suut.] Corporalis spiritalisve necessitatis. A priore.] Id est superiore, infit Nicolaus de Fractura, sive abbate, qui nomine prioris intelligitur in omnibus Begulae locis, in quibus vox prior sumitur singulariter, et absolute, et non respective, ut pro bat Menardus. Hic tamen prioris vocabulum non solum pro abbate, sed etiam «pro quocunque seniore, vel priore tempore »usurpari aestimat Boherius; Joannes vero Craesbreeck pro eo qui prior est ordine, loco, aetate, doctrina, alicujus artis peri…ia, quilibet scillcet senior, prudentior, doctior; Nicolaus Bravus pro eo qui praeest conventui, sive sit abbas, aut praepositus, aut quivis alius professione antiquior. Posset etiam intelligi de praeposito, juxta illud Regulae Cujusdam ad virgines (Cap. 22): «Nulla monacharum per semetipsam de propria necessitate abbatissae suggerat, sed omnes per praepositam quidquid necessitatum fuerit abbatissae studeant intimare. »Cum omni humilitate et subjectione reverentiae requirantur. ]Ad quem locum Bernardus Cassinensis: «Tria, inquit, ponit in verbis utilibus observanda, videlicet humilitatem, subjectionem, et reverentiam. Humilitas interius monachum disponit; subjectio subditum esse in gestis exterioribus ostendit, ordinat, et disponit; et reverentia sermonem debito condimento componit. »Vel etiam cum humilitate et subjectione reverentiae, id est ut quidquid responderit, ratum fixumque teneatur, nihil prorsus objiciens. Ex ins. autem Regula incerti auctoris cap. 8: «Hor…s tibi ad opus exercendum deputatis quidquid ministris luis et tibi necesse fuerit, invicem brevi sermone definienda est querimonia. . . . Cum autem …ibi necessitas incumbit loquendi, auctoritas cujusdam sancti Patris jubet ut dicas prius tertio: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit tandem tuam: quo perdicto, mox cum omni celeritate, festinanter, cum fervore charitatis redde responsum leviter, et sine risu, humiliter, et pauca verba et rationabilia loqua…is.