Latin
6.185.186 to 6.185.219
Benedict, Regula 6.185.186-219
Unproofread scanNot analysed yet
»Scurrilitates vero. Quid sit scurrilitas discimus ex S. Hieronymo, stultiloquium inter et scurrilitatem discrimen ita explicante: «Inter stultiloquium et inter scurrilitatem apud Paulum (In epist. ad Ephes. c. v )hoc interest, quod stultiloquium nihil in se sapiens et corde hominis dignum habet. Scurrilitas de prudenti mente descendit, et consulto appetit quaedam vel urbana verba, vel turpia, vel rustica, vel faceta; quam nos jocularitatem alio verbo possumus appellare, ut risum moveat audientibus. »Ex quibus habemus scurrilitatem posse in bonam malamque partem accipi, ut pote quae et in urbana, et in turpi… verba se effundat. Sed hic a S. Benedicto sumi in malam partem constat ex communi et universali omnium sententia; unde Bernardus Cassinensis scurrilitatem describens ait: «Scurrilitas est verbum turpe, turpisque joci, vel improbum, vel irrisione dignum. »Hujusmodi scurrilitates aeterna clausura damnat S. Benedictus, et ante eum S. Basilius, S. Hieronymus, S. Nicetius, et alii. S. Basilius (Const. monast. c. 13), «Vitandae sunt, inquit, omnes omnino in sermone facetiae, et scurrilis dicacitas; siquidem fieri solet plerumque, ut qui sese in rebus hujusmodi occupant, ii rectam rationem deserant; quippe cum ex eo illud fiat, ut animus ad ridicula diffundatur, et in tacita secum cogitatione gravitatis severitatisque nervos omnes elida…. »Sanctus Hieronymus ad Nepotianum scribens (Epist. 2): «Omnes delicias, et lepores, et risu dignas urbanitates, et caeteras ineptias amatorum, in comoedis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur; quanto magis in monachis et in clericis, quorum et sacerdotium proposito, et propositum ornatur sacerdotio! »S. Nicetius abbas et postea episcopus (Apud Gregor. Turon. I. de Vit. Pat. ,c. 17): «Cavenda est scurrilitas, dilectissimi, et omne verbum otiosum, ut sicut corpus omne purum exhibere debemus Deo, ita etiam et os non ad aliud nisi ad laudem Dei.