Latin
6.185.250 to 6.185.261
Benedict, Regula 6.185.250-261
Unproofread scanNot analysed yet
»His addere possemus gravissimas poenas, quibus scurrilitates aliquando Judex justus Dominus muletavit, ex quibus lugubre prorsus exemplum nobis exhibet Durandus, ex monacho Cluniacensi episcopus Tolosanus, quod videre est in Vita S. Hugonis auctore Raynaldo, n. 18, apud Bollandum, 29 Aprilis. Porro ad vitandam omnem scurrilitatis occasionem Cassinenses vetant teneri aves aut animalia ad jocum et levitatem promoventia; omne quoque ludi genus interdicunt. «Ludos etiam cujuscunque sint generis, jocos, et fabulas, et verba obscena, et choreas ita prohibent Coelestini (In Const. c. 12, §3), ut si quis secus fectrit, per mensem in carceribus detineatur, et alias pro culpae merito ad arbitrium superioris corrigatur. »Fulienses vero (In Const. c. 6) aves, canes, aut aliud animal ad delicias comparatum alentes jejunio in pane et aqua plectunt; qua etiam poena dissolutiones, manuum injectiones, impulsiones, et hujusmodi jocos puniunt Cassinenses.