Latin
6.185.220 to 6.185.249
Benedict, Regula 6.185.220-249
Unproofread scanNot analysed yet
»His adde gravissimam S. Bernardi sententiam (Lib. ii de Consid. c. 13): «Inter saeculares nugae, nugae sunt; in ore sacerdotis (nec minus monachi) blasphemiae. Interdum tamen si incidant, ferendae fortassis, referendae nunquam. Magis interveniendum caute et prudenter nugacitati. Prorumpendum sane in serium quid, quod non modo utiliter, sed libenter audiant, et supersedeant otiosis. Consecrasti os tuum Fvangelio, talibus jam aperire illicitum, assuescere sacrilegium est. etc. »Non mirum est igitur, si gravissimis poenis tam in monachis quam in clericis damnatas scu…rilitates legamus; nam, verbi gratia, concilium Carthaginiense iv (Can. 60), Clericum scurrilem, et in verbis turpibus jocularem ab ofticio retrahendum edicit; et inter excerpta ex lib. ii Poenit. Egberti episcopi, vigesimum septimum ita habetur: «Si quis presbyter, diaconus, aut monachus otiositatem, stultiloquium, scurrilitatem, garrulitatem, somnum, pigritiam, torporem, et his similia dilexerit, triduo poeniteat. »Quibus accedunt antiquae monachorum regulae; quas inter Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii ita decernit (Cap. 15): «Si aliquis deprehensus fuerit in risu, vel in scurrilitate sermonis, sicut ait Apostolus, quae ad rem non pertinet, jubemus hujusmodi duarum hebdomadarum spatio, in nomine Domini omni flagello humanitatis coerceri. »Regula Tarnatensis (Cap. 13): «Qui joculare aliquid, vel risui aptum in conventu fratrum proferre praesumpserit, vel qui cum junioribus verba otiosa narrare voluerit, aut habere amicitias aetatis infirmae, increpationi ut dignus est subjacebit. »Regula S. Ferreoli, postquam jocos, p…ausus et cachinnos prohibuit, maxime in oratorio et ad mensam, addit (Cap. 24): «Quod si quis non custodierit, praesenti denuntiatione commonitus, triduani eum jejunii mulctatio castiget. »Denique Regula S. Donati ad virgines (Cap. 28): «Fabulas otiosas pro…erens ad alteram, et statim semetipsam reprehendens, venia tantum sulficit. Si autem se non reprehenderit, tractantes eas superpositione silentii, aut quinquaginta percussionibus poeniteant.