Latin
60.793.1 to 60.793.23
Benedict, Regula 60.793.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
De sacerdotibus qui forte voluerint in monasterio habitare. Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit, non quidem ei citius assentiatur: tamen si omnino perstiterit in hac supplicatione, sciat se omnem regulae disciplinam servaturum, nec aliquid ei relaxabitur, ut sit sicut scriptum est: Amice, ad quid venisti (Matth. xxvi)? Concedatur ei tamen post abbatem stare, et benedicere, aut missas tenere, si tamen jusserit ei abbas: sin alias, nullatenus aliqua praesumat, sciens se disciplinae regulari subditum, et magis humilitatis exempla omnibus det. Et si forte ordinationis aut alicujus rei causa fuerit in monasterio, illum locum attendat, quando ingressus est in monasterium, non illum qui ei pro reverentia sacerdotii concessus est. Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio sociari voluerit, loco mediocri collocetur. Et ipse tamen si promittit de observatione regulae vel propria stabilitate. COMMENTARIUS. Si quis de ordine sacerdotum.] «Sacerdotis nomen, inquit Hildemarus, ad episcopum seu presbyterum attinet atque diaconum, sicut ipse inferius dicit. »Sed Rupertus de solis episcopis hunc locum interpretatur (Lib. iii in Reg. S. B.) :quod confirmat codex mss. monasterii S. Hadriani Gerardi montis, cujus caput praesens inscribitur De episcopis qui in monasterio habitare voluerint. Et certe sacerdos proprie de episcopo dicitur. Econtra vero S. Hildegardis non de episcopis, sed de solis presbyteris S. Benedictum intelligit; sic enim illa: «Sacerdos intelligendus est ille qui aut praepositurae, aut archipresbyteratui, aut parochiae praerat, qui etiam propter eamdem praelationem animam suam vix ad subjectionem coercere poterit; non autem episcopus, quia indecens esset quod princeps animarum populi, qui et magister abbatis exstitit, abbati subjiceretur; sed hic si converti voluerit, solus sit in poenitentia absque subjectione magisterii. »At tam de episcopis quam presbyteris textum hunc intelligendum esse docet ac probat antiqua monasteriorum nostrorum praxis;