Latin
60.793.66 to 60.793.91
Benedict, Regula 60.793.66-91
Unproofread scanNot analysed yet
de utroque, ut nihil relaxandum sit de observatione regulae, vel de gradibus probationis. Atque ita «cum clericus aliquis ad S. Pachomium, ut monachis ascriberetur, accedebat, ordini quidem ejus deferebatur reverentia, quemadmodum divina lex praescribit nobis. :quantum vero ad observationem canonis fratres obligantis, praestabat illam aeque ac caeteri, »ut habent acta S. Pachomii, n. 18. Ut sit sicut scriptum est: Amice, ad quid venisti?] Subaudiendum est, hoc age, quibus verbis se ipse excitare solebat S. Bernardus, qui, referente Guillelmo abbate (Lib. i de ejus Vita, c. 4), «hoc semper in corde, frequenter etiam in ore habebat: Bernarde, Bernarde, ad quid venisti? »Et S. Arsenius: «Arseni, propter quid existi? »Observat autem hic Hildemarus haec Christi Domini ad proditorem discipulum verba duobus modis sumi posse; nam «alii dicunt quia dolentis vox est, quasi dolenter dixisset Dominus: Amice, ad quid venisti? id est ad quod scelus …illapsus es? Venisti discipulus tradere magistrum, servus Dominum, creatura Creatorem, et dum esses apostolus, effectus es traditor. Sunt iterum alii qui intelligunt Amice, ad quid venisti? subaudiendum est fac, id est non venisti osculum dare. sed tradere, quasi diceret: Ad quod venisti fac, id est trade, et imple quod spopondisti. Et secundum hunc sensum S. Benedictus in hoc loco illud intellexit: Amice, ad quod venisti fac, id est, non venisti imperare, sed imperari; servire, non serviri; subesse, non praeesse. »Ita etiam Bernardus Cassinensis et Boherius. Concedatur ei tamen post abbatem stare.] «Ac proinde ante praepositum, et decanos, si non sint sacerdotes, »inquit Menardus, quanquam Bernardus Cassinensis post abbatem stare exponat, stare tantum «in aliquo superiori loco cum senioribus, ut apud Cassinum, inquit, in tertia vigilia; »idque ob honorem sacerdotii. Si tamen talis fuerit ejus vita, quae talem mercatur praelationem;