Latin
60.793.92 to 60.793.107
Benedict, Regula 60.793.92-107
Unproofread scanNot analysed yet
nam si propter crimen aliquod poenitentiae causa confugerit ad monasterium, non ita praeponendus est aliis, sed ordinis sui loco humiliter debet esse contentus, ut loquitur Smaragdus. Communis autem monasteriorum praxis apud nos est, ut sacerdotes novitii omnes etiam professos non sacerdotes praecedant, quoad illi sacerdotii gradum adipiscantur: sed apud Cassinenses et Fulienses sacerdotes novitii reliquis tantum novitiis non sacerdotibus praeponuntur. Vide locum supracitatum ex Vita S. Pachomii. Benedicere,] scilicet cibum et potum in refectorio, vel ad lectiones in ecclesia, ut exponunt commentatores. Aut missas tenere.] Observavimus supra missam plures habere acceptiones. Hic vero sumitur pro incruento Christi sacrificio: et sic missas tenere ex commentatoribus et Gallicis versionibus idem est ac missas celebrare, idque ordine suo, ut exponit Theobaldus Artaldus. Est etiam qui Gallice reddit, faire dire des messes. Insuper missas tenere est eis interesse, easque audire, ut clarum est ex concilio Agathensi, can. 47: «Missas die dominico saecularibus totas tenere speciali ordine praecipimus. »Si tamen ei jusserit abbas.] Ubi Hildemarus: «In eo quod dicit, si jusserit abbas, manifestatur quia per probationem vitae debet jubere. »Sin alias, nullatenus aliqua praesumat.] Ex praedictis. «seilicet de stando inter seniores post abbatem, de benedictionibus dandis, de missis celebrandis: ab istis enim abstinebit, et humiliorem locum tenebit, »inquit Bernardus Cassinensis. Et certe haec olim apud Cluniacenses consuetudo vigebat, ut sacerdotibus novitiis non statim concederetur sacrificium offerre, imo nec statim post professionem, testante Udalrico, I. ii, c. 28, ubi agens de novitiorum habitatione triduo post vota emissa, inter alia haec habet: Abbas «de his tamen qui sunt sacerdotes et levitae, diligenter examinat quomodo sint ordinati, qualis sit eorum scientia, qualis conscientia, et per aliquod tempus probat eorum conversationem, antequam eis hujus ministerii licentiam permittat: praecipue qui sacerdos erat antequam veniret, omnino ab officio prohibetur, usque dum saepius prospiciens addiscat quam multiplici studio tale sacramentum tractetur a nobis.