Latin
61.800.1 to 61.800.17
Benedict, Regula 61.800.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
De monachis peregrinis, qualiter suscipiantur. Si quis monachus peregrinus de longinquis provinciis supervenerit, si pro hospite voluerit habitare in monasterio, et contentus fuerit consuetudine loci quam invenerit, et non forte superfluitate sua perturbat monasterium, sed simpliciter contentus est quod invenerit, suscipiatur quanto tempore cupit. Si qua sane rationabiliter et cum humilitate charitatis reprehendit aut ostendit, tractet abbas prudenter; ne forte eum pro hoc ipso Dominus direxerit. Si vero postea voluerit stabilitatem suam firmare, non renuatur talis voluntas: et maxime, quia tempore hospitalitatis potuit ejus vita dignosci. Quod si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis, non solum non debet sociari corpori monasterii, verum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne ejus miseria etiam alii vitientur. Quod si non fuerit talis qui mereatur projici, non solum si petierit, suscipiatur congregationi sociandus, verum etiam suadeatur ut stet, ut ejus exemplo alii erudiantur: quia in omni loco uni Domino servitur et uni Regi militatur. Quem etiam si talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiore aliquantulum constituere loco. Non solum autem monachum, sed etiam de suprascriptis gradibus sacerdotum vel clericorum stabilire potest abbas in majori quam ingreditur loco, si eorum talem perspexerit esse vitam. Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat, sine consensu abbatis ejus, aut litteris commendatitiis: quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris (Tob. iv). COMMENTARIUS. Si quis monachus peregrinus de longinquis provinciis supervenerit, si pro hospite voluerit in monasterio habitare, et contentus fuerit consuetudine loci quam invenerit.] Solebant enim veteres monachi hospitem monachum post duos tresve dies ad communem congregationis vivendi rationem redigere. Nitrienses permittebant|(Pall. ,Laus. cap. 7), «una hebdomada manere in otio; aliis autem diebus deinceps occupabant eum in operibus, aut in pistrino, aut in coquina.