Latin
61.800.18 to 61.800.39
Benedict, Regula 61.800.18-39
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si quispiam fuisset cujus habenda esset ratio, dabant ei librum legendum, non permittentes ei ut cum ullo colloqueretur usque ad horam sextam. »In Regula tamen S. Pachomio ab angelo tradita praescriptum lego (In ejus Vita, apud Boll. ,14 Maii), ut «peregrinus alterius monasterii, si veniret habens habitum diversum, nullus cum eo comederet, excepto eo qui iter agens id observare non posset. »Et non forte superfluitate sua perturbat monasterium.] Hildemarus superfluitatem intelligit in cibo, aut potu, vel in aliquo opere; Bernardus Cassinensis in cibo potu, somno, lecto et labore; «dicunt enim, inquit, isti superflui: Ego non possum comedere istas fabas, ista cicera, istas lenticulas, istud antiquum oleum, istud mucidum caseum, ista ova putrida, istos pisces corruptos. Istud vinum desipit mihi; iste est panis canum, non hominum. Tales superfluitates monasterium perturbant, quia inde scanda…izantur fratres, et nonnulli minus perfecti horum verborum corrumpuntur exemplis. »Bernardum suo more exscribit Boherius. Suscipiatur quanto tempore cupit.] «Id est uno vel duobus annis, »inquit Hildemarus. Atque ita in monte Nitriae (Pali. ,Laus. cap. 7), «prope ecclesiam positum erat xenodochium in quo venientem hospitem toto tempore accipiebant, etiamsi biennium aut triennium voluisset manere, donec vellet sua sponte discedere. »Et S. Basilius interrogatus (In Regul. a Rufin. translata): «Si dicat quis. Volo apud vos parum aliquid temporis facere ut proficiam et vobis, si oportet eum suscipi, »respondet: «Concedi quidem ei convenit ingressum, propter incertos exitus rerum. Interdum enim potest fieri ut per tempus proficiat, et delectetur sanctitate vitae, et permaneat in coeptis, sicut et frequenter factum scimus. Sed et ut manifesta fiat veritas institutionum nostrarum, de quibus for assis homines aliter opinantur. Oportet tamen circa eum cautius agi et diligentius, ut sive in veritate permaneat, vel proficiat, sive institutionum nostrarum veritas exploretur, probab lis inveniatur et pura.