Latin
Chapter 62
Benedict, Regula 62.16
Unproofread scanNot analysed yet
Locum vero illum semper attendat quo ingressus est, monasterium, praeter officium altaris.] «Hoc est praeter quando officium altaris agit, »inquit Hildemarus. Et Smaragdus: «Humilitatem semper intendens, locum suum in omnibus regulariter observans custodiat; et sic accedat ad pacem, ad communionem, ad psalmum imponendum, in choro standum, et in omnibus omnino locis, praeter officium altaris id est quando altario ministrat: altario enim assistens, primus stat, sacrificat, et primus pro omnibus orat, etiamsi ultimus inveniatur in ordine: et ideo nec locus ibi constituendus est, nec ordo tenendus. »Et Bernardus Cassinensis: Perinde est «ac si diceret: Non sedebit sacerdos superior seniore suo acolyto, praeterquam quando exercet officium altaris: quia tunc, quando indutus est sacris, sedet post abbatem, vel praepositum, vel decanum super omnes alios; et quando celebrat, est super omnes, et pro omnibus sacrificium reddit Deo. »Et certe in catalogo monachorum S. Dionysii in Francia supra citato (Spicil. tom. IV) sacerdotes et alii sacri… ordinibus initiati, imo ipse etiam episcopus cum aliis inserti monachis inscribuntur.