Latin
Chapter 62
Benedict, Regula 62.17
Unproofread scanNot analysed yet
Et si forte.] «Expone nisi forte, »inquit Richardus de S. Angelo. Electio congregationis.] Boherio hic in secundo comm. electio est «votum, vel postulatio, aut approbatio. »At ex Bernardo Cassinensi electio hic pro sola approbatione sumitur. Et voluntas abbatis.] Voluntatem Bernardus Cassinensis mandatum interpretatur; Boherius mandatum, vel licentiam. Promovere voluerit.] Altiori gradu, aut officio donando. Qui tamen regulam a decanis vel praepositis constitutam sibi servandam sciat.] Id est «quod a decanis et praepositis sibi imperatum fuerit custodiat, »inquit Hildemarus. Regula enim pro praecepto hoc loco sumitur, quemadmodum docet Bernardus Cassinensis: nam nec decani, nec praepositi regulam edere possunt, ut scribit Boherius: quamvis Richardus de S. Angelo ex hoc textu inferat, «quod decani, sive praepositi possunt aliquid ordinare, sive statuere in monasterio, »citatque argum. extra de constitut. Cum accessissent.