Latin
Chapter 62
Benedict, Regula 62.18
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si aliter praesumpserit, non sacerdos, sed rebellio judicetur.] Quod duobus modis intelligi potest: vel ut ae…timetur rebellis, vel ut puniatur tanquam rebellis. Duplicem hunc sensum aperit Hildemarus sic scribens: «Istud judicetur duobus modis intelligitur, id est pro condemnetur uno modo, et altero modo pro aestimetur. Et ideo varie intelligunt sapientes illum locum: sed illi qui intelligunt pro aestimetur, ut sacerdos non flagelletur aut excommunicetur, sed credatur, pro reverentia canonica, hoc intelligunt; et pro hoc quod S. Benedictus dicit: Et saepe admonitus si non correxerit, adhibeatur episcopus in testimonium. Si vero depositus fuerit, tunc postea potest flagellari aut excommunicari. . . . . Tamen in monasteriis Francorum ita flagellatur presbyter veluti alius monachus. »Ipse vero infra suam sententiam ita exponit: «Sanior est sensus, ut sicut diximus de monachis, si talis est persona cui non competat flagellum, nullo modo debet illi adhiberi; si talis est quem adjuvet flagellum, et non noceat, adhibeatur flagellum. »Ita quoque sentit Bernardus Cassinensis: «Licet nonnulli aliter hoc assumant, mihi tamen sic videtur intelligendum, quod ex quo est inobediens et contumax, non jam debet judicari sacerdos, id est non debet sibi deferri sicut sacerdoti, sed judicari rebellio, id est sicut contumax et rebellis. »Similiter Richardus de S. Angelo: «Melius dicas, scilicet, quod potest et debet judicari, seu puniri tanquam contradictor. »Priorem nihilominus sententiam sequitur Menardus noster: «Ob dignitatem et reverentiam sacerdotii. . . neque illos flagellis aut excommunicationi subjicit; sed statuit ut judicentur ut rebelles; deinde si non emendaverint saepius admoneantur; si nec sic correxerint, episcopus adhibeatur in testimonium: tandem clarescentibus culpis, id est patentibus et manifestis, ita ut propter dignitatem presbyteratus sint aliis scandalo, projiciantur. »