Latin
Chapter 62
Benedict, Regula 62.21
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si nec sic emendaverit, etc.] Ubi Hildemarus: «Quod vero dicit: quod si nec sic emendaverit, etc. ,manifestatur quia iste sacerdos per octo gradus duci debet, non per septem, sicut alius monachus vel sacerdos. Id est, primus grados est secre…a adm…nitio, secundus publica correptio, tertius gratius est excommunicatio simplex, quartus gradus est nimius jejuniis, quintus gradus si dignus est flagellis, sextus gradus est oratio, septimus gradus episcopus, deinde expulsio. »Atque ex hoc loco non obscure colligitur monachos sacerdotes olim ex monasteriis inconsulto episcopo haud expulsos fuisse. Vide concil. Meldense can. 59.