Latin
63.826.1 to 63.826.19
Benedict, Regula 63.826.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
De ordine congregationis. Ordines suos in monasterio ita conservent, ut conversionis tempus et vitae meritum discernit, utque abbas constituerit. Qui abbas non conturbet gregem sibi commissum, nec quasi libera utens potestate, injuste disponat aliquid; sed cogitet semper quia de omnibus judiciis et operibus suis redditurus est Deo rationem. Ergo secundum ordines quos constituerit, vel quos habuerint ipsi fratres, sic accedant ad pacem, ad communionem, ad psalmum imponendum, in choro standum. Et in omnibus omnino locis aetas non discernat ordines, nec praejudicet, quia Samuel et Daniel pueri presbyteros judicaverunt. Ergo exceptis his quos, ut diximus, altiori consilio abbas praetulerit, vel degradaverit ce…tis ex causis, reliqui omnes ut convertuntur, ita sunt: ut, verbi gratia, qui secunda hora diei venerit in monasterio, juniorem se noverit illo esse qui prima hora venit diei, cujuslibet aetatis aut dignitatis sit: pueris per omnia ab omnibus disciplina conservata. Juniores igitur priores suos honorent, priores juniores suos diligant. In ipsa appellatione nominum, nulli liceat alium puro nomine appellare: sed priores juniores suos fratrum nomine. Juniores autem priores suos nonnos vocent: quod intelligitur paterna reverentia. Abbas autem, quia vices Christi agere creditur, Domnus et Abbas vocetur; non sua assumptione, sed honore et amore Christi. Ipse autem cogitet, et sic se exhibeat, ut dignus sit tali honore. Ubicunque autem sibi obviant fratres, junior a priore benedictionem petat. Transeunte majore, minor surgat, et det ei locum sedendi. Nec praesumat junior consedere, nisi ei praecipiat senior suus, ut fiat quod scriptum est: Honore invicem praevenientes (Rom. xii). Pueri, parvi, vel adolescentes, in oratorio, vel ad mensas, cum disciplina ordines suos consequantur. Foris autem, vel ubi ubi, custodiam habeant et disciplinam, usque dum ad intelligibilem aetatem perveniant.