Latin
Chapter 62
Benedict, Regula 62.4
Unproofread scanNot analysed yet
Presbyterum vel diaconum ordinari petierit.] Olim monachi non solebant sacris ordinibus initiari, nisi ad petitionem, aut saltem de licentia proprii abbatis, ut patet ex S. Gregorii epistola supra citata ad Marinianum, et insuper ex concilio Agathensi (Can. 37): «Si necesse fuerit clericum de monachis ordinari, cum consensu et voluntate abbatis praesumat episcopus. »Oblatus autem abbbate, nisi obstaret aliud, ab episcopo ordinabatur, ex decreto Gelasii papae, quod refert Gratianus his verbis (Dist. 16, q. 1, c. Si quis monachus): «Si quis monachus fuerit qui venerabilis vitae merito sacerdotio dignus videatur, et abbas, sub cujus imperio Regi Christo militat, illum fieri presbyterum petierit, ab episcopo debet eligi, et in loco quo judicaverit ordinari. »Quid autem ab ordinando exigerent episcopi, discimus ex hoc concilii Cloveshoviensis canone (Apud Spelm. ,tom. I Conc. Angl.) : «Episcopi nullum de clericis seu monachis ad sacrum presbyterii gradum ordinent, nisi prius ejus vitam qualis exstiterit, vel tunc morum probitas ac scientia fidei existat, manifeste perquirant. »