Latin
Chapter 62
Benedict, Regula 62.5
Unproofread scanNot analysed yet
De suis eligat.] Non de externis, ut semper praesto sit ad sacramenta fratribus administranda, nec necesse sit foras egredi ad extraneum sacerdotem perquirendum: neque enim expedit omniaa monachis foras prodire: coque respexit S. Gregorius cum ad petitionem Urbici, abbatis monasterii S. Hermae, Victori Panormitano episcopo scribit (Lib. v, epist. 41), ut electum a congregatione, «cujus vita, mors, et actio, tanto possint ministerio convenire, sine mora auxiliante Domino valeat consecrari: quatenus nec ille de monasterio suo hac pro causa egredi, nec extraneum sibi ad peragendum sacrum opus cogatur adducere. »Et certe hujusmodi extraneus deesse posset, et revera aliquando deerat, ut patet ex Rufino, lib. ii de Vita Patrum, cap. 11, ubi de sancto Heleno loquens haec habet: «Alio rursus tempore dominica die venit ad monasterium quoddam fratrum, et cum vidisset eos non agentes solemnitatem diei, causam requirit: cum autem dixissent, pro eo quod presbyter non adesset, qui trans flumen maneret, etc. »Ex his manifestum est quam longe a vero aberrent qui monachos olim in ecclesiis paroechialibus divinis interfu s…e mysteriis incunctanter asserunt: quod utut verum sit de e…emitis, et forte de aliquibus virginibus Deo sacratis, de coenobitis nusquam demonstrari poterit. Sane primus eorum Pater S. Pachomius, si quando inter suos sacerdotem monachum non habebat, «ubi ad peragenda sacra mysteria erat necesse, presbyterum e vicinarum ecclesiarum una aliqua evocabat, atque ita ipsis absolvebatur solemnitas, »quemadmodum legimus in ejus Vita, num. 18 (Bolland. ,14 Maii). Dixi exceptis forte virginibus, quia revera moniales in civitate Anti…i sub Talida abbatissa viventes dic dominico gratia communionis progrediebantur in ecclesiam, testante Palladio in Lausiaca, cap. 138.