Latin
Chapter 62
Benedict, Regula 62.6
Unproofread scanNot analysed yet
De suis ergo eligat, non proprio duntaxat mo…u, sed totius congregationis assensu et consilio: nam talem fuisse monasteriorum praxim colligitur ex S. Gregorii epistola ad Victorem episcopum Panormitanum de ordinando sacerdote in monasterio Praecoritano, in qua sic loquitur (Lib. vii, epist. 92): «Quia monachorum congregatio quae in monasterio Praecoritano consistit, pro sacris missarum solemnibus peragendis presbyteri indigere probatur officio, atque de sua sibi congregatione in hoc ordine postulant consecrandum; fraternitatem vestram praesentibus scriptis adhortamur ut quem sibi de congregatione sua unanimes duxerint eligendum, in praedicto monasterio, sine mora vel excusatione aliqua, presbyterum debeat ordinare. »Idem patet ex Vita S. Germani abbatis Grandivallensis, num. 7 (Saec. ii Ben.) ,quem «cum cerneret B. Waldebertus virum esse industrium, cum presbyterum fieri jussit; omnisque chorus fratrum in ejus veneratione clamaverunt, dicentes Germanum dignum esse presbyterio. »Item ex Vita S. Sivardi, abbatis Anisolensis (Saec. iii Ben.) ,qui «factus est non solum monachus, sed et per electionem fratrum sacerdos. »Et ex Vita V. Benedicti abbatis Clusani, auctore Guillelmo ejus discipulo (Saec. vi Ben.) ,qui «fratribus annuentibus et abbate jubente ad sacerdotium »promotus est: unde et Boherius in primo commentario: «Quanquam abbas scire praesumatur conscientias monachorum, et ei competat jussio in hujusmodi ordinum receptione, consulo tamen quod seniorum utatur consilio; multa enim oculos latent praelati. »Et in secundo: «Hanc autem electionem puto debere fieri ad testimonia fratrum: nam et antiquitus presbyter monasterii Pater monasteri dicebatur, ut haec electio inter praecipua numeretur. »Vide Vitam S. Hugonis Aeduensis monachi, num. 6, saec. v, et Vitam S. Gerardi abbatis Broniensis, num. 9, saec. etiam v.