Latin
63.826.259 to 63.826.276
Benedict, Regula 63.826.259-276
Unproofread scanNot analysed yet
sed nihil ore proferendo, si intra officinas regulares sibi occurrerit. Quod si semper loquendo hanc peti debere dicitis, videant discreti utrum superfluae locutioni utile silentium imponi an supponi debeat: superfluam id circo dicimus, quia ad id quod aeque bene silentio potest fieri, linguam non esse necessariam, et ideo superfluum existimamus, maxime cum nullius sermonis propter hanc salutationem proferendi in regula facta fuerit mentio; sed et si hoc, prout vultis, indifferenter concederetur, forte ab aliquibus, non plane maturitate fundatis, inania pro utilibus, ludicra pro seriis, maledictiones pro benedictionibus proferrentur; hoc ne contingat, censura silentii prohibemus. »Quae hactenus a Petro Venerabili dicta sunt movent nos ad quaerendum amplius quomodo quibusve verbis peteretur ac daretur haec de qua hic agit S. Pater benedictio. Regula Cujusdam ad virgines decernit (Cap. 22), ut «quando sibi mutuatim in via vel in quocunque loco occurrerint, cum omni humilitate ab invicem flectentes benedictionem rogent; et si una ex eis senior fuerit, prius junior benedictionem postulet, tunc demum senior prosequatur. »Capitulum 29 monachorum Sangallensium, «ut ubicunque sibi obviaverint fratres, junior benedictionem petens, in uno loco inclinatus, usque dum tribuens benedictionem prior transeat. »S. Hildegardis hanc benedictionis petitionem constituit in simplici «salutatione, qua seniori suo se subjectum esse in omni humilitate demonstrabit. »At Boherius benedictionem vult peti «inclinatione et verbo pariter, si locutionis tempus sit; sin autem, inclinatione tantum. Et pari utique modo, inquit, fit responsio per priorem. »Quaenam vero sint illa verba quibus petitur benedictio, ex Ordine conversationis monasticae didicimus: «Ubicunque exinde sibi obviant fratres, junior priori inclinato capite dicat benedicite. »Cui concinunt ea quae supra scribebant Petrus Venerabilis et Bernardus Cassinensis. Addere possumus Boherium in secundo commentario ita scribentem: «In monasteriis quidem Specus Sublacensis et montis Cavensis hoc optime practicatur: nam in obviatione, ut ipse vidi, semper junior ait priori benedic, pater.