Latin
63.826.277 to 63.826.302
Benedict, Regula 63.826.277-302
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quod prior quidquam respondeat non audivi, nec etiam ex regula capio quidquam de prioris responsione, nisi Deo gratias respondeat. »Sed quod Boherium praeteriit, Regula Magistri declarat, praescribens (Cap. 13) ut excommunicato «petenti benedictionem nullus respondeat Deus. »Bernardus Cassinensis ad caput 25 de excommunicato loquens: «Si forte ille benedicite diceret, nullus Deus vel Dominus respondere deberet. »Et Vallisoletanorum Constitutiones: «Hanc benedictionem petimus dicendo benedicite, et inclinando versus illum qui praeterit; qui si sit decanus, vel multi temporis professus, dicat Dominus. Vel si malit, ob majorem humilitatem, petat ejus junioris benedictionem dicendo benedicite. »Nunc vero Cassinenses hanc benedictionis petitionem intelligunt signo magis quam ve bo, ideoque per solam capitis inclinationem faciendam esse praescribunt. Hanc porro pe…endae benedictionis consuetudinem non solum ab antiquis monachis, apud quos occurrens S. Apollinari Macarius ei dixit. Benedic, pater (Bolland. ,5 Januar.) ,hausit S. Benedictus; sed etiam a primis Christianis, qui inter se conversantes, sibi invicem occurrentes, se salutantes benedicebant, ut ex Tertulliano manifestum est (Lib. de Test. animae, c. 2): «Et quod penes Deum bonitatis et benignitatis omnis benedictio inter nos summum sit disciplinae et conversationis sacramentum, benedicat te Deus tam facile pronuntias quam Christiano necesse est. »Transeunte majore, mi…or surgat, etc.] Ita etiam S. Basilius (Serm. de Abdic. rerum): «Ne festines sedere coram majore: si vero tibi praecipiat, ne sedeas in eadem cum illo sella; sed respiciens hinc inde, festina inferiorem invenire cathedram, ut te Deus ob hanc humilitatem honoret. »S. Fructuosus (Cap. 12): «Coram senioribus suis prior nullus ambulet, neque non jussus sedeat vel loquatur, sed honorem fratri seniori et reverentiam ut condecet competenter exhibeat. »Regula Cujusdam ad virgines (Cap. 22): «In consessu sororum si alia supervenerit, quae juniores sunt ordine consurgam, et seniori locum praebeant, »si nimirum ibidem remanere debeat: nam si pertranseat tantummodo, «debet parum surgere et caput inclinare, petens benedictionem, »inquit Hildemarus.