Latin
63.826.35 to 63.826.51
Benedict, Regula 63.826.35-51
Unproofread scanNot analysed yet
vel quae datur advenientibus hospitibus aut in missa, ut Menardus; vel tandem quae datur in missa, aut accedentibus hospitibus, aut professis post missam, aut in missa Evangelio dicto a textu Evangelii sine cruce in quibusdam monasteriis, ut exponit in primo commentario Boherius. De modo dandi et accipiendi in missa pacem ante communionem, de qua hunc locum interpretor, vide quae diximus in I. ii de Antiq. monach. Ritibus, c. 3 Ad communionem.] Hunc locum de communione corporis et sanguinis Christi exponunt omnes commentatores, nullo, quem sciam, refragante, ad quam cuncti suo quique ordine accedebant, ita tamen ut ministri altaris alios praecederent. Ubi observandum venit quod scribit Udalricus (Lib. ii, cap. 30), scilicet quod si abbas justis ex causis aliquem conversum in capitulo, autem refectorio elevare voluerit, tamen «ad pacem, et ad communionem, sicut et ad aquam benedictam, secundum ordinem suae conversionis »accedere debet. Porro qui justis ex causis aberant a missa, communicaturi tamen properabant circa tempus orationis dominicae, ut discimus ex Regula SS. Pauli et Stephani (Cap. 13): «In hora qua sanctum corpus et sanguinem communicaturi sumus, praesentes esse festi…emus ad dicendum: Libera nos a mulo. »Ex quo loco patet non omnes olim monachos diebus dominicis, quibus praesertim communicabant, integro missae sacrificio interfuisse, id quod maxime coquinae hebdomadariis contingere poterat. Ad psalmum imponendum.] Id est ad antiphonam psalmi (hoc est quae, psalmum praecedit) imponendum, uti exponunt Hildemarus, Bernardus Cassinensis, Nicolaus do Fractura, Boherius, Turrecremata, Haeftenus. Additque Bernardus Cassinensis: «Et hic est supplendum, quod illi secundum ordines suos legant, aut cantent, qui possunt officium implere, ut …cum 38 capitulo concordare possit, ubi dicitur: Fratres autem non per ordinem legant aut cantent. »Quia Samuel et Daniel pueri presbyter…s judicaverunt.] Samuel quidem Heli et ejus filios judicavit;