Latin
63.826.20 to 63.826.34
Benedict, Regula 63.826.20-34
Unproofread scanNot analysed yet
COMMENTARIUS. Ordines suos in monasterio ita conservent, ut conversionis tempus, et vitae meritum decernit, utque constituerit abbas.] Tria in statuendis ordinibus attendi voluit: 1° conversionis tempus, 2° vitae meritum, 5° quae constituerit abbas: quanquam nonnulli, ut asserit Hildemarus, secundum cum tertio confund…, eo quod abbatis sit discernere vitae meritura, nullusque existat qui pro vitae suae merito superiorem sibi gradum pet re praesumat; et eum qui ta…a auderet, sane pro vitae merito non superiorem, sed omnino inferiorem locum cons qui mereretur. Non sine causa tamen utrumque distinguitur ab aliis: sunt enim nonnulli qui ex vitae merito nullo sunt digni superiori loco, quos tamen necessitatis, aut etiam u…itatis ergo ad altiorem locum promovere sola abbatis voluntas solet. Verbi gratia, est aliquis qui nulla vitae sanctitate discernitur ab aliis, qui nihilominus, eo quod egregie cantat, aliis in choro sola abbatis voluntate praefertur. Sed qui sunt hujusmodi, in iis tantummodo artibus quibus praecellunt aliis, eos praecedere oportet: verbi gratia, cantor in choro, non in capitulo, non in refectorio, etc. ,ut recte observavit Hildemarus. Unde quamvis sit abbatis discernere singulorum merita, et quosque, ut voluerit, ad altiorem quam ingrediuntur gradum promovere possit, sob…ie tamen hac uti debet potestate. Hinc S. Pater subdit. Qui abbas non conturbet gregem sibi commissum, etc.] Hic, ut scribit Bernardus Cassinensis, «triplici freno considerationem constringit abbatis. Primo quod paci subditorum intendat, gregem non conturbando. Secundo quod omnia jus e …ponat, potestatis libertate non abutendo. Tertio quod tam opera quam judicia Deo sunt cognita, et semper timeat discussionem extremi judicii cogitando. »Sic accedant ad pacem.] Scilicet quae datur in missa, ut docent Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Richardus de S. Angelo, Boherius in secundo commentario, Theobaldus Artaldus, et Nicolaus Bravus;