Latin
64.845.181 to 64.845.205
Benedict, Regula 64.845.181-205
Unproofread scanNot analysed yet
Quid quod ipsae abbatissae prius ordinarentur diaconissae? ut docet Henschenius in notis ad Vitam S. Eupraxiae, probatque ex Vita sanctae Irenes (13 Martii, Bolland.) . Caeterum ex hoc S. Regulae textu manifestum est ex ipso congregationis corpore, et non aliunde, maxime si alterius ordinis existant, abbates eligendos esse, nec nisi per summum abusum clericos, ut vocant, saeculares monachorum coenobiis praefici, contra expressam S. Gregorii papae prohibitionem (Lib. iii Regist. ,cap. 11): «Presbyteros, diaconos, caeterosque cujuslibet ordinis clericos, qui ecclesiis quoquomodo militant, abbates fieri per monasteria non permittas; sed aut admissa clericatus militia monasticis non promoveantur ordinibus; aut si in abbatis loco permanere decreverint, clericatus nullatenus permittantur habere militiam. Satis enim incongruum est, si cum unum ex his pro sui magnitudine diligenter quis non possit explere, ad utrumque judicetur idoneus; sicque invicem et ecclesiasticus ordo vitae monachicae et ecclesiasticis utilitatibus regula monachatus impediatur. »Recte alibi idem S. doctor (Lib. i Dialog. ,cap. 1): «Usus quidem rectae conversationis est, ut praeesse non audeat, qui subesse non didicerit; nec obedientiam subjectis imperet, quam praelatis non novit exhibere. »Quod si etiam omnis congregatio, etc. Prohibeant pravorum praevalere consensum.] Et quidem episcopus, coercendo pravos sua auctoritate; abbates, fratres dirigendo consilii sanitate; vicini Christiani, manuali, si necesse sit, adjuvando exsecutione, ut cum Bernardo Cassinensi loquar. Scientes pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei faciant.] Caste, id est sine corruptione vanae gloriae aut praemiorum; et zelo Dei, id est amore perficiendi Dei praecepta, ut exponit Hildemarus. Sicut e diverso peccatum si negligant.] Ex hoc loco patet olim abbates eorumque monasteria, sub episcoporum jurisdictione fuisse; licet postea, ad consulendum monasteriorum quieti, et compescendas quorumdam episcoporum exactiones, prudenter sit provisum ut ab hujuscemodi episcoporum subjectione eximerentur monachi.