Latin
64.845.206 to 64.845.221
Benedict, Regula 64.845.206-221
Unproofread scanNot analysed yet
Verumtamen hujus exemptiones valde improbavit Richardus archiepiscopus Cantuariensis ad Alexandrum III summum pontificem ita scribens (Apud Petrum Blesens. epist. 68): «Monasteria quae hoc beneficium damnatissimae libertatis, sive apostolica auctoritate, sive, quod frequentius est, bullis adulterinis adepta sunt, plus inquietudinis, plus inobedientiae, plus inopiae incurrerunt; ideoque et multae domus quae nominatissimae sunt in sanctitate et religione, has immunitates aut nunquam habere voluerunt, aut habitas continuo rejecerunt. »Et antea: «Quae est haec forma justitiae, aut potius juris deformitas, prohibere ne discipuli magistro consentiant, ne filii obediant patri, ne milites sequantur principem, ne servi domino sint subjecti? Quid est eximere ab episcoporum jurisdictione abbates, nisi contumaciam et rebellionem praecipere, et armare filios in parentes? »Eadem erat mens Petri Blesensis, qui Richardi nomine praedictam epistolam scripsit; quique ad Guillelmum abbatem fratrem suum scribens eum ab inducenda hujusmodi exemptione ita dehortatur (Epist. 90): «Si Romanus pontifex a jurisdictione vestri episcopi vos exemit, nolite, quaeso, uti privilegio quod materiam rebellionis inducit. »Verum longe alia erat mens S. Gregorii papae, qui necessarias hujusmodi exemptiones propria didicerat experientia, uti ipse testatur his verbis: «Quam sit necessarium monasteriorum quieti prospicere, et de eorum perpetua securitate tractare, anteactum nos officium, quod in coenobii regimine exhibuimus, informat. Et quia in plurimis monasteriis multa a praesulibus praejudicia atque gravamina monachos pertulisse cognoscimus, oportet ut nostrae fraternitatis provisio de futura quiete eorum salubri disponat ordinatione, quatenus conversantes in illis, in Dei servitio, gratia illius suffragante, mente libera perseverent. »Eamdem necessitatem agnoverat S. Theodorus Siceota, coenobiorum in Galatia archi» mandrita, qui a Mauritio imperatore et Cyriaco patriarcha C. P. privilegium obtinuit, ut sua monasteria «nullis alii episcopatui subjecta essent, sed sanctissimae tantum et magnae Ecclesiae apostolicae regiae ipsius civitatis, »quemadmodum scribit Georgius illius discipulus in ejus Vita, num.