Latin
64.845.39 to 64.845.59
Benedict, Regula 64.845.39-59
Unproofread scanNot analysed yet
i, p. 89. At vero quod S. Benedictus ait: Sive etiam pars quamvis parva congregationis saniori consilio elegerit, non parum torquet aliquorum ingenia. Hildemarus non satis clare mentem suam explicat, hunc in locum haec scribens: «Hoc notandum est, quia in hoc loco, hoc quod dicit, quamvis parva, subintelligitur si media pars congregationis saniore consilio, sive etiam pars major congregationis saniore consilio elegerit, illis consentiendum est qui saniore, id est meliore consilio eligunt. Quid est parva congregatio? Verbi gratia, si quinquaginta monachi sunt qui malum abbatem eligunt, et sunt duo boni fratres qui meliorem abbatem eligunt, istis duobus consentiendum est, et non illis quinquaginta, etc. »Nam, si nihil desit in textu ejus, primo minorem congregationis partem intelligere videtur mediam fratrum partem; deinde contrarium docere, asserens duorum melius consilium quinquaqinta malis esse praeferendum, id quod aliis hujusmodi exemplis confimat. Huic sententiae omnino opponitur Joannis Caramuelis opinio, qui in suo super Regulam S. Benedicti commentario, n. 1479, ad hunc locum sic scribit: «Verba sunt difficilia, et ni bene examinentur, vere schismatica apparent. Si pauci saniori consilio quempiam eligant, ille sit abbas. Sed quis resolvat utra pars nitatur saniore consilio? Fere omnes existimant D. Benedictum asseruisse illum debere esse monasterii antist tem qui saniori etiam minoris partis consilio electus fuerit. Verum non ita expone…da est littera, nisi forte quis velit menti legislatoris contraire. Non comparat divus Pater partem minorem majori, sed partem toti: dicit illum essa declarandum abbatem quem vel tota communitas elegerit, vel saltem pars sanioris consilii, licet parva, hoc est pars cui plures subscripserunt, licet pauci. Exemplo res clarior evadet: Dantur viginti activae voces; si omnes Petro faveant, nulli est quaestioni locus. Si ipsi faveant quatuor, Joanni septem, Paul… sex, et Ambrosio reliquae: vult institutor sanctissimus praeponi Joannem: quamvis enim sit parva congregationis pars quae illum elegit, numerosior tamen est aliis, et propterea sanior praesumitur.