Latin
64.845.16 to 64.845.38
Benedict, Regula 64.845.16-38
Unproofread scanNot analysed yet
xxxiii). Haec ergo aliaque testimonia discretionis matris virtutum sumens, sic omnia temperet, ut sit quod et fortes cupiant, et infirmi non refugiant. Et praecipue, ut praesentem regulam in omnibus conservet; ut dum bene ministraverit, audiat a Domino, quod servus bonus qui erogavit triticum conservis suis in tempore suo: Amen dico vobis, ait, super omnia bona sua constituet eum (Matth. xxiv). COMMENTARIUS. In avvatis ordinatione.] Id est electione; sic enim antiqua jura loquuntur, inquit Boherius. De ea pluribus egimus in libro de Antiquis monachorum Ritibus, c. 1. Illa semper consideretur ratio, ut hic constituatur quem sibi omnis concors congregatio, etc.] Ad ipsam ergo congregationem pertinebat abbatis electio. Haec fuit antiqua ordinis monastici disciplina, priscorum monachorum regulis, ecclesiasticis civilibusque sanctionibus confirmata, ut probat hic Menardus, patetque ex antiqua formula chartae faciendae cum aliquis monasterium in proprio aedificat, ex formula condendi beneficii, quas videre est in Saec. iv Bened. ,part. ,p. 743; ex Vita S. Benedicti Anianensis, n. 27; ex plurimis imperatorum, regum ac principum diplomatibus, quorum nonnulla exhibet Veterum Analectorum tomus IV. Quamvis in abbatis ordinatione aliam inierit rationem Regula Magistri: ut nimirum is ordinetur quem moriturus abbas ante obitum elegerit. . Aut si improvisa morte abbatem defungi contingat, ab episcopo et clero unus ex proximis abbatibus eligatur, qui triginta diebus in congregatione maneat; quibus expletis, quem hic designaverit ex congregatione, ille abbas sit. Verum non solum a congregatione, sed etiam ex ipsa abbas ordinandus eligi debebat: aut si idoneus in ilia non esset repertus, alius ex alio monasterio, ut patet ex formulis citatis et diplomatibus hac de re innumeris: inauditi enim antiquis monachis abbates saeculares, qui saeculo praesertim viii sinente Carolo Martello prodierunt, de quibus vide praefat. ad Saec, iii Bened. ,part.