Latin
Chapter 64
Benedict, Regula 64.847
Unproofread scanNot analysed yet
Praecipue ut praesentem regulam in omnibus conservet.] In quem locum Bernardus Cassinensis: «Audiant hoc verbum illi qui dicunt abbatem ad observationem regulae non teneri; eis enim haec regula contradicit. Dicit itaque in littera Pater praecipue; quia prae aliis debet regulam observare, qui alios habet ad regulam informare. Dicit insuper praesentem, ut non faciat sibi aliam, sed conservet istam. Dicit in omnibus, in quo nullum excipit regularium institutorum. »Eodem modo loquuntur Boherius, Turrecremata, et Matthaeus Lambertus. Hinc et illud concilii Aquisgranensis decretum (Can. 1), «ut abbates mox ut ad monasteria sua remeaverint, regulam per singula verba discutientes, pleniter legant, et intelligentes Deo opitulante efficaciter cum monachis suis implere studeant. »Aequum est enim «ut qui est primus in nomine, sit et primus in operatione, et quod ore praedicat, opere compleat, et prior in humeris vel in cervicibus suis portet, quae portare fratres jubet, ut utrum sint levia aut gravia, quae fratribus imponit onera experimento cognoscat, primatumque suum, quem prior ad mensam tenet, primus ad virtutis parcimoniam indicet, et abstinentiam quam lingua praedicat, experimento cognoscat »ut cum Smaragdo loquar.