Latin
65.849.1 to 65.849.13
Benedict, Regula 65.849.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
De praeposito monasterii. Saepius quidem contingit ut per ordinationem praepositi scandala gravia in monasteriis oriantur, dum sint aliqui maligno spiritu superbiae inflati, et aestimantes se secundos abbates esse, assumentes sibi tyrannidem scandala nutriunt, et dissensiones in congregatione faciunt, et maxime in illis locis ubi ab eodem sacerdote, vel ab eisdem abbatibus qui abbatem ordinant, ab ipsis etiam et praepositus ordinatur. Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia ab ipso initio ordinationis materia ei datur superbiendi, dum ei suggeritur a cogitationibus suis exutum eum esse a potestate abbatis sui, quia ab ipsis est ordinatus a quibus et abbas. Hinc suscitantur invidiae, rixae, detractiones, aemulationes, dissensiones, exordinationes. Et dum contraria sibi invicem abbas praepositusque sentiunt, et ipsorum necesse est sub hac dissensione animas periclitari; et ii qui sub ipsis sunt, dum adulantur partibus, eunt in perditionem. Cujus periculi malum illos re spicit in capite, qui talibus in ordinatione se fecerunt auctores. Ideoque nos praevidemus expedire, propter pacis charitatisque custodiam, in abbatis pendere arbitrio ordinationem monasterii sui. Et, si potest fieri, per decanos ordinetur, ut antea disposuimus, omnis utilitas monasterii, prout abbas disposuerit, ut dum pluribus committitur, unus non superbiat. Quod si aut locus expetit, aut congregatio petierit, rationabiliter cum humilitate, et quemcunque elegerit abbas cum consilio fratrum timentium Deum, ordinet ipse sibi praepositum. Qui tamen praepositus illa agat cum reverentia quae ab abbate suo ei injuncta fuerint, nihil contra abbatis voluntatem aut ordinationem faciens: quia quantum praelatus est caeteris, ita eum oportet sollicitius observare praecepta regulae. Qui praepositus, si repertus fuerit vitiosus, aut elatione deceptus superbiae, aut contemptor sanctae regulae fuerit comprobatus, admoneatur verbis usque quater: si non emendaverit, adhibeatur ei correctio disciplinae regularis. Quod si neque sic correxerit, tunc dejiciatur de ordine praepositurae, et alius qui dignus est in loco ejus subrogetur.