Latin
65.850.108 to 65.850.125
Benedict, Regula 65.850.108-125
Unproofread scanNot analysed yet
Sed juvat hanc in rem Regulam Cujusdam ad virgines disserentem audire (Cap. 2): «Praeposita monasterii non aetate senili, sed moribus constituenda est: multas enim prolixitas annorum attollit, sed dedecus torpentis vitae a…l infantiae immaturitatem tepescendo reducit. Constituenda ergo est praeposita moribus gravis, et sermonibus solers, ingenio fortis, consideratione vigil, cursu impigra, correptione pia, disciplina moderata, actu casta, moribus sobria, dispensatione aequa, humilitate ornata, patiens, mitis, non turbulenta, non i…acunda, non superbiae vel arrogantiae vitio maculata, non prodiga, non garrula, sed omni actu religionis ornata, quae sciat languentium moribus subvenire, et tepescentium ignaviam excitare, super quam abbatissa requiescat, ut in nullo ab ejus praeceptis deviet; sed in omnibus subdita, et in jussis senioris detenta, nihil quod abbatissae voluntati sit contrarium aut faciat, aut ordinet faciendum, sed omnia per ejus interrogationem. »Huc referenda sunt quae scribit Regula s. Pachomii, articulo 128, de vitiis praeposito fugiendis, et Regula Orientalis, cap. 17. Vide etiam Petri Damiani opusc. 13, c. 16. Ad Regulae textum venio. Saepius quidem contingit ut per ordinationem praepositi scandala gravia in monasteriis oriuntur, etc.] Hic declarat S. Benedictus quam longe a monasteriis amandari scandala voluerit, quorum causas, effectus et remedia delegit. Et maxime in his locis ubi ab eodem sacerdote.] Id est episcopo, qui proprie sacerdos dicendus est; alii enim presbyteri tantum titulo donandi sunt. Vel ab iisdem abbatibus.] «Supple episcopo ordinanti assistentibus, »inquit Bernardus Cassinensis, Hic enim particula vel sumitur copulative pro e…. Qui abbatem ordinant, ab ipsis etiam et praepositui ordinatur.] Nam, ut ait Smaragdus: «Mos eorum tunc erat ut quando abbas ordinabatur, tunc ab eodem episcopo, et ab aliis coram astantibus abbatibus et praepositus ordinaretur. Sed quia inde superbia… vitium nascebatur, jam non ab alio hodie apud nos ordi…atur, sed a proprio abbate praepositurae illi injungitur obedientia, ut quandocunque abbati visum fuerit, ab ipso ministerio praepositi mutetur, ne fomes illi superbiae nascatur.