Latin
65.850.69 to 65.850.107
Benedict, Regula 65.850.69-107
Unproofread scanNot analysed yet
Si praepositus non fuerit, debet habere decanus; si decanus non fuerit, debet habere ille quem in loco suo constituerit. »Et paulo antea dixerat: «Praepositus appellatur, eo quod sit subjectorum ac famulantium ordinator vel rector. »Fusius Udalricus (Lib. iii, c. 4): «Ab hora autem ordinationis suae, post D. abbatem de omnibus rebus vel causis quae ad monasterium pertinent, et spiritualibus, et temporalibus, se introm…it. Quotquot sunt qui ullam habent obedientiam, ad cum respiciunt omnes; et si tale quid praecipuum acturi sunt, nequaquam agunt absque consilio ejus et nutu. In choro sin…stro s…at supremus, et in refectorio ad supremam mensam, quae est ad dextram D. abbatis, et si ille non aderit, sedet in ejus sede, etc. »:quae fere iisdem verbis exstant in mss. S. Benigni Divionensis Consuetudinibus, c. 2. Vide, si …be, Lanfranci Statuta, cap. 3; lib. Usuum Cisterc. ,cap. 111, et Caeremoniale Bursfeldensium, dist. 2, c. 2, ubi prioris officium fuse describitur. Hic tantum adnotare sufficiat, praecipuum praepositi officium fuisse exteriora monasterii negotia procurare, ut patet tum ex citatis Regulis S. Isidori et S. Fructuosi, atque ex Udalrico, tum ex Fausto in Vita S. Mauri (Saec. i Ben.) ,in cujus n. 15 ita habet: «B. Maurus, qui, imperio Patris nostri, in monasterio tunc praepositi, ac totius coenobii procuratoris, post ipsum fungebatur officio; »tum denique et his quae scribit S. Gregorius papa (Lib. i D…al. ,c. 2) de Libertino Fundensis monasterii praeposito, quem saepius repraesentat utilitates monasterii foris procurantem, vixque aliud de ipso refert. Ex dictis hactenus liquet quales debeant esse praepositi virtutes, et quam merito jure. S. Fructuosus, cap. 11, easdem in eo dotes quas in abbate requirat, atque S. Ferr…olus(Cap. 17) velit personam strenuam et disciplinae valde amantem, quae nomen et officium praepositi suscipiat.