Latin
65.850.241 to 65.850.257
Benedict, Regula 65.850.241-257
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum quia omnia verbo aut scripto definiri, et ad certam regulam deduci nequeam; quam novit, aut credit in ejusmodi esse abbatis voluntatem, hanc impigre exsequatur: unde si nec ipsa satis innotescat, abbatem consulat, juxta illud Regulae Orientalis (Cap. 3): «Haec observabit senior monasterii qui fratribus praepositus est, referens ad abbatem omnia, vel praecipue illa quae per se non valuerit explicare; »et Regulae Tarnatensis: «Ad praepositum praecipue pertinebit ut ad abbatem, cujus est apud nos major auctoritas, referat quod modum et vires ejus excedit. »Qui praepositus, si repertus fuerit vitiosus aut contemptor sanctae regulae.] Hic observat Boherius in suo secundo commentario quosdam hujus occasione textus negare eam quam habemus Regulam a S. Benedicto scriptam fuisse, eo quod sanctam illam appellet, ac proinde abnuendam esse fidem his quae a Gregorio Magno lib. ii Dialogorum scribuntur. Verum non ideo S. Pater Regulam suam appellavit sanctam, quod a se scripta sit, sed quia sancta et salutaria continet praecepta, quorum praxis ad supremum perfectionis fastigium perducit. Comprobatus.] Neque enim simplex suspicio hic sufficere debet. Admoneatur verbis usque quater.] Idque secreto, secundum Bernardum Cassinensem, et quidem ab abbate, juxta Boherium. Nam simplex monachus bis, decanus ter, praepositus quater admoneri debet. Si non emendaverit, adhibeatur ei correctio disciplinae regularis.] Quasi diceret, inquit Hildemarus, «Si per quatuor vices fuerit admonitus, et se non emendaverit, ducatur per gradus, hoc est publica correptio, excommunicatio, nimiis jejuniis, si dignus est, flagello, deinde oratio, postea ejiciatur de ordine praepositurae, postea expellatur. »Idem habent Bernardus Cassinensis, Boherius et Turrecremata. Quod si neque sic correxerit, tunc dejiciatur de ordine praepositurae.] Ita praepositum quemdam superbia elatum aliquando deposuisse dicitur Benedictus abbas Anianensis in ejus Vita, auctore Ardone, n. 24 (Saec. iv Ben. ,part.