Latin
65.850.258 to 65.850.266
Benedict, Regula 65.850.258-266
Unproofread scanNot analysed yet
i). Causas vero seu rationes hujusmodi depositionis praepositi declarat Gregorius papa IX in bulla ad Cluniacenses his verbis: «Conventuales quoque priores, quandiu in spiritualibus et temporalibus bene administraverint, non nisi ex certis causis debent amoveri: videlicet si dilapidatores, vel inobedientes, aut rebelles, seu infames, vel incontinentes exstiterint, seu etiam ad majorem dignitatem admovendi: quod etiam de majoribus volumus observari: nullusque litteras confirmationis habeat, quod de suo prioratu vel obedientia non debeat amoveri. »Idem habet Nicolaus IV in bulla item ad Cluniacenses, et concilium Londonense anno 1200, apud Spelmannum, tom. II Conc. Angliae. De monasterio expellatur.] Quod Richardus de S. Angelo ita intelligit ut «in alio monasterio arctiori ponatur, ne valeat de sua malitia commodum reportare. »Cogitet tamen abbas se de omnibus judiciis suis Deo reddere rationem.] Apposite hic observat Hildemarus, quod quoties de judicio ab abbate dando loquitur S. Benedictus, toties ipsi abbati frenum immittit recordationem judiciorum Dei.