Latin
65.850.57 to 65.850.68
Benedict, Regula 65.850.57-68
Unproofread scanNot analysed yet
2): Praeposita «debet esse omnium necessitatum tam corporis quam animae provida, ut et subsidia praesentis necessitatis porrigat, et corda subditarum ad laudem Creatoris intonandam ex sedula admonitione excitando erigat: humiles et propter Christum subjectas honorando in sublime provehat, sese vero attollentes castigationis flagello ad gradus humilitatis retrahat. Curam in rebus omnibus monasterii, seu vasis, seu suppellectilibus, ita habeat intentam, ut in nullo neglig…ntiae tenebris reperiatur fuscata, ut dum s…ri laboris omnem curam adhibet, ab Omnipotente fructum laboris recipiat. Omnibus sa batis post horam orationis nonam tam senior quam juniores praepositae lectos omnium sororum visitent, et faciant propter carum negligentias inquirendas, aut si aliquid inveniatur illicite et sine commeatu retentum. Itemque post completam lectos omnium cum luminaribus visitent, ut omnium expergiscentem sensum vel tepescentem ex oratione agnoscant. Similiter ad omnes cursus nocturnos, hoc est faciendum, ut sciant quae cum fervore vel quae cum t…piditate ad cursum assurgunt; et eas quas tarditate vel segnitia culpabiles repererint, prout culpa vel aetas fuerit, aut increpatione, aut flagello corripiant. »Sed haec alii, nostri autem quid? In concilio Aquisgranensi decernitur solum (Can. 31), «ut praepositus infra vel extra monasterium post abbatem majorem reliquis abbati subjectis habeat potestatem: »quod quasi explicare videntur capitula monachorum Sangallensium his verbis (Cap. 30): «Absente abbate, praepositus locum ejus in ecclesia, in capitulo atque in refectorio …eneat, ejusque v…ce lection…s in unoquoque conventu interpretetur, et benedictionem legent bus tribuat. Et praeposito non praesente, senior d…canus eadem faciat: qui prae…cate ab… a…e propria teneant loca. »Et Hildemarus: «Sciendum est enim quia cum abbas non fuerit in monasterio, eamdem praestatem quam abbas habet, debet habere praepositus: videlicet in arguendo, vel in excommunicando, seu etiam in flagellando, atque in caeteris locis.