Latin
66.871.30 to 66.871.58
Benedict, Regula 66.871.30-58
Unproofread scanNot analysed yet
tom. IV), qua se excusat quod ratione sui officii ad synodum proficisci haud potuerit. Idem dicendum de Ingelbaudo Vindocinensi portario (Miscel. Bal. tom. II), qui cum Frotmundo priore pro causis sui monasterii ad …rbanum papam …missus fuit. Sed his missis ad Regulae textum veniamus. Ad portam monasterii.] Ex primo hujus capitis vocabulo Haeftenus (Lib. iii, tract. 7, disq. 5) colligit ex mente S. legislatoris non plures in monasterio, sed unicam duntaxat januam esse constituendam; id quod etiam statuit Justinianus imperator in novella 133: «Et primum quidem ne monasterium multos habeat aditus, sed unum tantum, aut duos forte. »Ponatur senex sapiens.] «Notandum, inquit Smaragdus, quia non dixit: Ad portam ponatur senex aetate; sed ait: Ponatur senex moribus sapiens: ubi datur intelligi quia non aetas in portario quaerenda est corporis, sed sapientia et intellectus. »Smaragdum sequitur Joannes Craesbeeck, similiter Cassinenses (Decl. Cassin. ,cap. 66) ad hoc caput declarantes non tam aetate quam moribus ostiarium esse instituendum. At refragatur tam communis comment…torum sententia quam antiqua veterum monachorum praxis. Nam licet in divinis Scripturis senex idem significet ac sapiens, ut ex SS. Ambrosio et Gregorio hic notat Hildemarus, «tamen S. Benedictus, addit idem auctor, in hoc loco duo vult ut habeat, et senectutem per aetatem, et sapientiam per vitam. Nam quare vult duo, manifestat inferius cum dicit: Ut sciat accipere responsum et reddere, cujus maturitas eum non sinat vagari. In eo quod dicit: sciat accipere responsum et dare, attinet ad sapientem; in eo quod dicit: cujus maturitas, attinet ad aetatem. »Hildemaro subscribit Bernardus Cassinensis his verbis: «In hoc textu tria dicit (S. Benedictus), quod sit senex, sapiens, maturus. Senex morigeratus, sapiens, affabilis et discretus, maturus, stabilis et firmus. . . . . Senex iste annosus si sequentes duas haberet conditiones, janitor esse deberet;