Latin
66.871.59 to 66.871.75
Benedict, Regula 66.871.59-75
Unproofread scanNot analysed yet
sed si non potent annosus talis haberi, habeatur ad minus sapiens et maturus; nam ad sapientiam pertinet quod dicit in littera: qui sciat accipere responsum et reddere; ad maturitatem: cujus maturitas non sinat eum vagari foras. »Bernardum exscribit in primo commentario Boherius. Eadem est sententia Nicolai de Fractura, Joannis de Turrecremata, Matthiae Lamberti, Hugonis Menardi, Benedicti Haefteni et Nicolai Bravi: cui omnem dubitationis locum adim…t id quod postea subdit S. Benedictus: qui portarius si indiget solatio, juniorem fratrem accipiat: qui haud dubium, licet sil aetate junior, senior tamen debet esse moribus; alioquin ad portam non esset ponendus. Confirmat hanc sententiam veterum monachorum praxis, qui non solum moribus, sed etiam aetate senes ad portam constituebant, ut patet ex Rufino supra citato, et ex Regula Magistri praecipientis (Cap. 95), ut «duobus fratribus aetate decrepitis cella intra regias monasterii prope constituatur, qui deputati ibi, et claudant monasterium omni hora post exeuntes, aperiant ingredientibus, et advenientes nuntient abbati. »Ex Regula Cujusdam ad virgines (Cap. 3): «Portariae seu ostiariae monasterii tales esse debent, quae omnium simul mercedem aedificent; aetate senili, quibus mundus silet, quae jam ex praesentibus pompis nihil desiderent. »Et ex Justiniani novella 133: «Et portae assistant viri aetate graves et casti, neque non omnium testimonio comprobati. »Quare autem ad portam senes sint constituendi explicat Gerardus Belga monachus his verbis: «Expedit enim: 1° propter firmandam in perfectione senum sanctam humilitatem, quando vile vulgo censetur, et caetera inutilem senem; 2° propter aedificationem, quando etiam ad portam et in atriis domus Dei omnes observant loci et incolarum sanctitatem; 3° propter necessitatem, quia oportet ad aditum omnem hominem excubare circumspectum et vigilem, qui omnem a coenobio excludat saeculi rumorem, omnem a porta abigat curiositatem. »Sed jam pene obsolevit apud monachos tam sancta et laudabilis consuetudo;