Latin
66.871.417 to 66.871.442
Benedict, Regula 66.871.417-442
Unproofread scanNot analysed yet
Dormitorium fratrum, sub se habens capitulum, ad Orientem construeretur. Cella hospitum ad Occidentem prope januam monasterii, ut hospitibus interiora monasterii loca penetrandi fas non esset. Ad meridiem vero refectorium, coquina in inferiori parte refectorii ab ecclesia, praesertim a choro remotissima: atque inter haec omnia claustrum. Cella novitiorum, et cella infirmorum, utraque in modum alterius monasterii separata erat a locis regularibus. Saltem ita fere videre est in antiqua delineatione monasterii S. Galli. Romani tamen claustrum contra occidentalem plagam collocabant, ut docet Candidus in Vita Venerabilis Eigilis Fuldensis abbatis. Vide Vitam Ansegisi abbatis Fontanellensis, n. 9. Unum hic addo de dormitorio ex gestis S. Aldrici episcopi Cenomanensis, qui in monasterio a se constructo «dormitorium novum decenter compositum fecit, et in ipso dormitorio absidam in orientali parte mirifice construxit, et in ea altare construxit et erexit; ipsam vero absidam una cum praedicto altare in die iv iduum Septembris, una cum suis reliquiis, in honore S. Benedicti confessoris praecipui solemniter consecravit. »Ut non sit necessitas monachis vagandi foras, quia omnino non expedit animabus eorum.] Imo omnino perniciosum, ut clare demonstrat Petrus Damiani his verbis (Opuscul. 12, cap. 11): «Ut pauca referantur e multis, monachus in itinere positus tenere jejunium nequit, quia hospitalis ei humanitas non permittit; non sapienter psallit, quia obambulantis comitatus eum loquacitas impedit; nocturnis non insistit excubiis, quia secretum deest singularibus; flectendis genibus non insudat, quia sanctae devotionis studio labor itineris non concordat; nequaquam sub silentii censura constringitur, quia frequenter emergentibus causis, invitus etiam per multiloquia defrenatur, etc. »Vide ejusdem opusculi cap. 12, 13 et 14, et opusculi 27 cap. 3 et 5. Praeclaro etiam idem argumentum prosequitur Petrus Blesensis epistola 134. Nota est omnibus sententia, quam sancto Antonio tribuunt sanctus Athanasius in ejus Vita, cap. 53, et Soxomenus libro i Histor.