Latin
66.871.443 to 66.871.463
Benedict, Regula 66.871.443-463
Unproofread scanNot analysed yet
cap. 13, abbati Moysi Rufinus libro iii de Vitis Patrum num. 109, quod piscibus aqua, hoc monachis claustrum: quemadmodum ergo piscis extra aquam cito exstinguitur, sic monachos extra monasterium facillime perit: adeo ut non mirum sit quosdam Patres etiam consolandorum parentum causa egressum e claustro suis denegasse. Praeclarum habemus ea de re Petri Blesensis in praefata epistola testimonium: «Juxta doctrinam Hieronymi: Sis honestus in domo, sis rarus in publico, si aegrotaverit aut obierit aliquis de tuis parentibus, non sit tibi eorum aegritudo, vel mors egressionis occasio; sine mortuos sepelire mortuos suos. Fallax et proditoria est affectio parentelae. Carnalis amor extra Dei amorem cito te capiet, et affectio mundi, quae jam in te aruerat, in pernicem animi revirescet. »Multa jam ea de re diximus ad cap. 4, quibus etiam addere liceat istud S. Anselmi ad Mabiliam sanctimonialem scribentis (Lib. iii, epist. 127): «Filia mea, in quo indiges visitare al quos propinquos tuos? cum ipsi nullo modo egeant consilio et auxilio tuo, nec tu aliquod consilium aut auxilium accipies ab illis ad propositum et professionem tuam, quod non invenias in claustro tuo. Divisum est propositum vitae tuae a conversatione illorum: nec illi fient propter te monachi, nec tu redibis propter eos ad saecularem vitam. . . . Si ipsi volunt te videre, aut egent aliquo modo consilio tuo aut auxilio, veniant ad te; quia illis licet vagari et discurrere per diversa: tu noli ire ad eos, quia tibi non licet exire de claustro, nisi ea necessitate quam Deus testetur. »Quod si non decet monachos parentum ergo exire de claustro, multo minus pro aliis pietatis operibus. Unde etiam Regula S. Stephani Grandimontensis (Cap. 35): «Cellas quoque causa procurandi pauperes exire non debetis; nullus enim meliores pauperes valet procurare, quam Martha procurabat, Deum videlicet procurando: nec tamen Jesus Christus dixit Mariae pedibus suis assidenti: Surge, adjuva illam.