Latin
66.871.76 to 66.871.97
Benedict, Regula 66.871.76-97
Unproofread scanNot analysed yet
vixque offendes unum monasterium in quo non dicam senex sapiens, sed ne monachus quidem constituatur ostiarius: quin pro magno reputatur si fratri laico, sive, ut vocant, converso, hoc munus injungatur. Quandonam vero desierit, omnino me fugit. Certe Cluniacensibus jam olim objecerant Cistercienses, quod in hac parte a Regulae praescripto deflexissent: quibus Petrus Venerabilis ad S. Bernardum scribens ita respondit (Lib. i, epist. 28): «Nos autem ad portam portarium cur poneremus, qui nec portam habemus? Portae quippe nostrae non clauduntur per diem, sed assidue patentes, sine personae discretione, introitum advenientibus praebent. Nec necesse est aliquem pulsare, nec necesse est aliquem clamare, quia non tantum murorum a…i…um, sed etiam hospitii introitum apertum invenit, et illico recumbens, universa parata reperit. Ne cogantur vero fratres extra domos proprias manere, sapientem et honestum famulum juxta manere et jacere faciamus, qui meridianis horis, sive illis quibus ostia cuncta monasteri ex consuetudine clauduntur, pulsantibus vel clamantibus non tantum vocis clamore quantum obsequii exhibitione respondeat. »Singulare prorsus exemplum, cui an simile reperire sit valde ambigo. Longe alia erat in monasterio ad Jordanem sito agendi ratio; in eo siquidem, teste Sophronio in Vita S. Mariae Aegyptiacae, c. 5 (Lib. i de Vit. Patr.) : «Regia nunquam aperiebatur, sed semper …rat clausa, et absque ulla perturbatione monachi cursum suum explebant: nec enim erat licitum aperire aliquando, nisi fortassis monachus propter aliquod opus necessarium adveniebat. Eadem viguisse consuetudo videtur in monasterio abbatis Isidori in Thebaide (Pallad. ,Laus. c. 72), ubi «erat presbyter janitor, qui nullum permittebat egredi, neque alium ingredi, praeterquam si quis vellet usque ad mortem illic permanere, nusquam progrediens. »Ipsi vero Cistercienses, qu bus respondebat praefatus Petrus Venerabilis, in capitulo generali anni 1217 (Lib. Institut. ,dist. 7, c.