Latin
67.876.119 to 67.876.147
Benedict, Regula 67.876.119-147
Unproofread scanNot analysed yet
Et hunc esse genuinum S. Patris sensum verba sequentia demonstrant, ne quid forte subripuerit, non dicit commiserit, sed subripuerit, id est, non satis advertenti exciderit. Nec praesumat quisquam aliis referre quaecunque foris monasterium viderit, etc.] Idem praescribunt Regula S. Pachomii, art. 34, 48 et 49; Orientalis, cap. 23; et Tarnatensis, cap. 2. Quia plurima destructio est.] Ita fere abbas Poemen in Patrum Apophthegmatis, tom. I Mon. Eccles. Graecae: «Si videris spectacula et audieris sermones, noli enarrare proximo tuo: est enim bellica subversio. »Id plane agnoverat S. Hugo episcopus Lincolniensis (Surius in ejus Vita, cap. 22), qui conciliata inter Angliae et Franciae reges pace, et de modo quo inita fuisset interrogatus a suis Carthusianis, respondit contristatus: Rumores audire et referre etsi licet episcopis, sed non licet monachis. Quod si praesumpserit, vindictae regulari subjaceat.] Ad quem locum ita declarant Cassinenses: «Si quis in hoc notabiliter excesserit, dicat culpam suam in S. Placido in Siciliam proficiscenti, in ejus item Vita, n. 20. capitulo, et comedat in terra in pane et aqua in refectorio, arbitrio praelati toties quoties contravenerit. »Reversi tamen omnium rationem abbati reddere debebant, ut praescribit S. Basilius his verbis (Regul. fus. cap. 44): «Post regressum examinet praepositus ex itinere reversum, quales fuerint rerum contractus, cum qualibus viris negotium habuerit, quos sermones miscuerit, quae fuerint animi cogitationes, an quamvis diem ac noctem in timore Dei transegerit, an metu externarum calamitatum perculsus, aut propria socordia dissolutus, decretorum aliquid perverterit. Et si quid recte administratum fuerit, approbando confirmet; si vero error quispiam irrepserit, cura ac prudenti doctrina corrigatur. Ita quippe et vigilantiores erunt peregre proficiscentes fratres propter sollicitudinem reddendae rationis, et nos videbimur vitam eorum ne absentium quidem negligere. »Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi, etc.] Eodem fere modo loquuntur S.